Latin
532.8 to 532.9
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 532.8-9
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quod fermentatus panis non qui cumque, sed qui sit Autopyrus ad omnia ea quae dixisset utilior esse uideatur: quod &duobus locis se orsum Galenus praecipit: In altero panem Autopyrum ut secundo ad Glauconem uolumine. In altero sermentatum ad omnia illa praeferens, de simplicibus facultatibus Libro nono. Sunt qui sermentatum panem Apopyrian uocitant. ut Cratinus non a Tritico, sed a pruna, quoniam torretur, ut ipsum nomen indicat. Farinam Graeci Aleuron &Alphiton &Halisparton &Aliar ton &Aliton uocant, quamquam Alphita polentam fere significant, &aliata Farinam coctam, &halispat ton agrum consitum Poetis. Fermentum Zymen. Cyribia, quae nos excreta Tritici, aut ordei, ut Columella, siue ut Palladius creturam uocamus: Auctore Iulio Polluce. Photion &Galenus etiam ipsos Fursures quos Graeci appherema &pityra, nos etiam Canicas &apludas uocamus. Vnde canicaceus panis id est fursureus Pacuuio. At ceribia in Cratino idem Photion pro fabalibus in terpretatur. pepalem uero Pollux ipsum farinae pollinem.