Latin
533.1 to 533.4
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 533.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Dioscorides &Plinius pepalem alphiton pro posenta capiunt fere. Triticum Syracusani spyron non ut caeteri Graeci pyron uoncabant. Panem Arton quem Phryges beccum uttestis est Herodotus, a perfectione quia rotunda eius forma sit, ut Athenaeo placuit. Tritici summa tria genera obseruant qui minus operose persequuntur ista. Primum Robus pondere &nitore praestat. alterum siligo: cuius candor &species in pane praecipua. sed pondere deficitur. Tertium trimestre de quo supra diximus sitanium uocari: cuius usus agricolis gratissimus inopiae subsidio. hoc &candidum esse dicitur. Nunc locus est ut Panis genera dicantur quam breuissime. Zymites hoc est sermentatus, qui &Nastos dicitur: quaequam nastos quibusdam placentae genus est. Contra rius huic Azimos, qui &Daratos. Nam acidus &squarosus Graece Oxvlepes uocatur ab Aetio febrientibus eum dante, quibus uenter fluat. hunc Aegyptii cyllastin dicunt. Alii ex ordeo confectum acci iunt qui cyllastis uocetur. Herodotus ex siligine. Semidalites esimila. dictam uero similam acerere putauerim: quam Syracusii simalida nominant, &sitona. Aleurites a farina. Gyrites a Pol line. Condrites ab halica. siue Zea. De syncomisto, &autopyrite, &apopyria diximus. Item de cappadocio, &apalo parthico, &aquatico, &rubido. Ipnites &caminites a coquendi ratione. Itenm aescharites a craticula sub finem cenae conuiuis apponi solitus, &intingi passo usque ad ebrietatem legitimam. hic &inuoluebatur atque ita ut calebat intortus Athenis maxime placebat. Coniectari liceat id genus panificii quod a tenuitate &candore nebulas fere uocamus: Aeschariten ueteribus fuisse: nam &apud nos uulgari uoce ita dicitur una tanum detrita priore litera. hinc &escharulas mulieres a panificio dictas crediderim, cuius uerbi mentionem in Plauto ut caeteros taceam, inuenias. Tabyri tes pusillus etat. Achaenes praegrandis quo in Thesmophoriis utebantur atticae mulieres. Qualis at sit Apurites Polluci non constat. praefertur omnibus sanitatis usu a Galeno cribanites siue quod idem est clibanites hoc est ut Varro textuaceus, a clibano quem attici cribanon appellant. nostri textum, quod in textu calido coqueretur. usas comitialibus matronas scribunt. Cribana uero placentae genus sunt specie mamosa. Encryphias qui &agoraeus hoc est forensis &uenalitius &atticus uocari folet. Dipyros qui &pyrites polluci delicatus fuisse dicitur, siue idem qui Dipyrites ab Hippocrate cognominatur, siue alius: quia porro dipyrites ad aquam intercutem cibo utilis existimatur. coniectari liceat pro bis cocto pane capiendum esse eu.