Latin
ORDEVM
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 535
Unproofread scanNot analysed yet
Frumenti genus est quod ueteres ador &edor, &semen adoreum &far uernaculum, aut etiam uermiculum uideo appellasse ab edendo, uel quoniam adurebatur ut tostum fieret. ex quo mola salsa in sacrificiis &adorea pro lau de. nam ordeum etiam si far quandoque dici solet, leguminibus fere ascribitur, quia ex eo ptisana fiat ut Columella inquit. Inuenio tamen &sacrum ordeum a Graecis uocari dedalida: quasi eo pro farre ac mola salsa usos existimare liceat, si Photioni credamus: qui &canchryn dici frictum ordeum notauit. Galenus plurali tantum numero canchryas pronuntiat. Singulari uero non ordeum frictum, sed radicem libanotidos hoc est roris marini ab Hippocrate significari commonet, confractum porro indiligenter ordeum. Ericidas idem Hippocrates appellat. Seminis porro adorei quatuor sunt publica discrimina. Far clusinum candidius ac nitidum. sar quod uocant uer miculum rutilo colore. Far candidum maioris utrumque ponderis quam clusinum. Quarto genere semen trimestre halicastrum uocatum pondere, bonitateque praecipuum. ordei uero illae differentiae cantherinum quidam &exhastichum appellant. animalibus quae ruri sunt pascendis utilius, &homini quoque melius quam malum triticum. Fragili culmo &nulla uestitum palea celeriterque decidens, ac tritu facile. Aliud genus est quod distichon, siue galaticum uocamus ponderis &candotis eximii: quod oryzam esse quidam interpretantur aetate nostra. Graeci quemadmodum far ip sum uocent: nisi ordei appellatione contineri dicant: haud scio reddere.