Latin
535.1 to 535.4
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 535.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
ZYTHOS ET CVRMI CCCXI Ythus &Zythum dicitur &Graece uulgo phocadion in Aegypto fit, ideoque a poetis quandoque Pelusiacus potus uocatur. Madescunt aqua fruges: donec resoluantur in liquorem uino similem. inebriat hoc &acrę gustu est, quoniam ex putrilagine acescente constat. In Mediae montanis septentrionali situ gentes uini loco succum è radicibus quibusdam ebibunt. Curmi porro fortisse hoc sit, quod ceruisiam in gallia uocant, &curmi curmithos in fle ctitur. Possidonius homo stoicus non curmi sed corma appellat. Inuenio &celiam &ceriam unde sicera &sicerites uinum forte nominetur. quaoqdam Hieronymus in ea uoce quam uult Hebraicam in telligi accipiendum esse dicit omne potionis genus, quod inebriare possit bibentes. Id autem pluribus omnino modis ac nominibus ratione tamen una fere ubique. Hispani iam &uetustatem ferre ge nera ea docuerunt. spuma uero dum resoluitur frumentum concreta utuntur fermenti uice, quam ob causam leuior illis quam caeteris panis est. Aristoteles Pinum uocari tradit quod ex ordeo fit uinum hoc qui fiunt temulenti non in omnem partem cassabundos corruere ut caeteri, sed retrorsum dum tarat, ac supinos. Paulus uinum quod ex sordibus uellerum elutis conficitur Pinon uocari putat. Sophocles, Aeschylus uinum ex ordeo Bryton uocant, non Zython autpinum. Est &apud Theophrastum Bryton. Hellanicus &ex oryza bryton fieri commemorat. Fit &è milio ut Athenaeus testis est. Do Cyceon homericus aliud genus erat: id ex mixto farina caseo constabat, in sorbitionis usum Sunt qui pinon pro uino capiant, quo lanae cum sordibus suis lauantur: atque ita siccatum reponif. Illud notatione dignum existimamus Dioscoridem ebur scribere maceratum Zytho facile tractari. Plinius non ebur sed ipsum animal tractabile hoc modo reddi praedicat. caeterum iquit Elephanti mitificantur ordei succo. ZEA Gs. XV Eam nostri semen dicunt. haec si seratur pinsita hoc est tusa transit in Triticum, ut Tipha 2 idque non, prtinus, sed anno demum tertio, nunquam contra.