Latin
540.5 to 540.8
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 540.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Nec cicerum sed ut dixi ciceram uocando: quae Bubus erui loco detur fresa in betica, nec hominibus inutilis: sapore nihil differens a cicercula: colo re tantum discernitur, quo sordet obsoletior uidelicet &nigro propior. Sunt qui ochros etiam phasilos appellari scribant. habentur &dolichi uocati: quos Theodorus a Plinio sumptum interpretatur siliquas qui &lobi siue lobia nominentur, quod soli fere leguminum ut in inquit Aetius cum thecis suis mandantur in patinis. Scandunt hi pedamento cui accubant: praelongo affixo: ita enim reddi putant fiugi: contrahens eruginem: ni fiat ita: semen eius aeuum non patitur, breuique mar cescit ut aphaca. Nec desunt qui lobos siue dolichos a ueteribus pro phasiolis dictos existiment: &a re centioribus pisos. Caeterum Theophrastus &ante Theophrastum Hippocrates pisum a dolicho manifeste separauerunt. De phasiolis nusquam meminit: nisi quis phasiolos ab eo significatos dolichorum appellatione censeat. ut Aetio placere uideo. sed non semper paulus pifos, &ochros, &phasiolos a lobis siue quod idem est dolichis manifeste seiunxit: Illud quidam putant lobos esse non candidos istos &triuiales phasiolos sed rubentes ex milace herba, alioquin idem Paulus in quadam compositione phasiosos requirit albos quasi sint etiam non albi: utique ad renes. Pisus: Pisum: &pisa uni tantum palladio genere seminino dicitur: cuius afticanum genus unum haberi meminit. Idem ualuulas ihecasque ciceris cotulas appellat: quod admonitionis gratia non imi tationis retulimus. Inter legumina &Acani feruntur a duritie uocati quod eos pldc αι id est frangere non sit, lenti similes ut grammatici quidam interpretantur. Ego haud scio idem an d uersum id genus sit ab aracis: quos Aetius Cathyris hoc est cicerculae ut Theodorus uult similes esse dixit &usu &uiribus: duriores tantum &pfici difficiliores. Aracos inquit Theophrastus inter apha cas siue lentem nascitur. Res dura &scabra &proinde uilis. Hippocrates aracida nominat ab ali quibus dicta lecithos. Est &Aracidna &alia quoque Aracos in tubere dicenda. Quidam lecithon pro genere accipiunt ad pisum &aracum. Nec scio an iis assentiam qui lecithon ab oui luteo cui similis colore sit aracus: deductum putent: cumscriptura fortasse diuersa sit.