Latin
540.9 to 540.10
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 540.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Galenus certe lecithon pro lente cui detracta sint putamina uidetur interpretari apud Hippocratem. quasi λεΚίσθῶδει, noc est id quod intra corium est. proinde contrarium ei genus esculenti fortasse fuerit quod Horatius illo uersu insinuat. Vilia uendentem tunicato scruta popello. Vt Plautus quoque scrutea &collubia in hunc forte sensum appellauerit in Persa Caeterum horatianum fortem non scruta sed scuta legas pro uasculo rustico unde scutriscum Catoni saepenumero. Matellum: Trullum: Scutriscum unum. Matellam: Trullam: Nasiternam unam: quoeqdm pro uase sunt qui coeperit scruta in Horatio. Caeterum collubia &collubiae sunt quae Tragemata etiam &Bellaria dicuntur: Ciceris frixi uuarumque passatum uilia munuscula ut Hieronymus interpretatur. Vnde Colybistas pro numulariis mutatitium soenus exercentibus uocari coeptos asserit. quod genus a polluce nominatur Colybos. De colybo &ante diximus. propterea locum in plauti Persa eum non strutea &colluthea ut omnes habent codices.