Latin
541.1 to 541.4
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 541.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sed scrutea &Collubia legendum putamus Fortasse scrutea sunt quae graeci catachysmata hoc est missilia uocabant spargi solita siue a uilitate ut diximus, siue qme pelliciis folliculis quos &pasceolos uocamus, effundi consueuis sent. Quid si coluthra legamus? cum maturas ficus ita graeci uocent, ut inquit Philemon: nam stru tea pro cidoniis quoque sumi possunt. Apud Aristophanem &comicos lecithopolae mulieres dicuntur: quae uilia quaedam uenditant quasi nugiuendulae. Sidonius Apollinaris in epistolis. Nunc inquit quaedam friuola, nunc ludo apta uirgineo scruta donitabat, hoc est scutila quaedam &quif quilias &nihili munuscula. Meleager Graecus auctor uolumen singulare scripsit lecithi &Phaces. comparationem continens. Porro legumen omne ut inquit Athenaeus tribus modis manditur. aut. n. ex eo fit quod Emos dicitur ut ex faba &piso quam nos conchin uocemus si placet. quam qui quid sit conchis proprie dictum est aliubi, aut lecithos, ut ex araco aut phace aut ex aphaca &lente: quod nos lenticulam. Theophrastus loti aegyptiae radicem decoctam lecithodem fieri cibo grata scribit hoc est araci uel leguminis alterius in modum. quanquam Theodorus albumen oui quemadmodum in ea uoce luteum intellexerit: uehementer mitor. cum lecithos uitellum oui potius quae candidum significare ui deatur. Hoc primi uidimus seu recte seu perperam, certe si errauimus utilis &eruditus error futurus est. Nec illud tacuerim lecython pro guito oleario &ulla falso a quibusdam coepisse lenticulam uocari. Nescio quam perite: cum lenticula uasculum non sit magis quam id quod grae ci Discum uocant. defendit eos fortasse apuleii de strigilecula: quae lenticulari forma uisebatur: auctoritas. satis est locum notasse: in summa lecithos pro legumine aliquando pro putamine per lotta scribitur. pro uitello per. V. pro ampulla per. u. potius quam per. v. haec fortasse curiosius quam debui p secutus sum. sed immorandum fuit. quia &Graecis &Latinis multa hinc caligo perdiu fuit. CCCXXVIII. FABA Aba Graece Cyamos Hellenicos uocatur ad differentiam Aegyptiae. A. Gelius &festus sabam etiam Fabulum appellant. Plautus Sticho. Conuiuium inquit hoc satis est pro opibus nostris satis Commodule, nucibus, fabulis, ficulis.