Latin
BRASSICA SYLVESTRV
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 547
Unproofread scanNot analysed yet
BRASSICA MARINA CCCLI Rassicae marinae cauliculos quidam halmyrida uocari putant, quoniam nisi in mariti mis non proueniat. Nauigatone quoque longinqua uiridibus asseruatis ad transferendum. Plinius hanc marinum olus est ubi appellarit. recentiores graeci thalassocramben. BETA CCCLII Eta culturae quadam ratione incrementum capescit arboris. Seritur circa mensem maium: sicut omnia quae graeci uocant epispora: quod genus etiam sementis primae nomen ha bet: etiam si alio quoque sata mense proueniant. Ideoque beta aestate sexto die nascitur. hye me decimo. peculiare in beta est ut non continuo singula semina producat. Sed an non interim sequenti, Saepe tertio. Radix betae unica longa recta, carnosa, gustu iucunda &non nullis grata cibo uel cruda. Elateribus aliae item crassae: modo singulae: modo binae, ternaeque funduntur. Equi bus fibrae cohaerentes alligant. Cortex neque crassus neque raphani modo extricabilis sed olusatro ad quendam modum similis. Semen integitur cortice. folio beta uiret. pede candicat. figuram. b. literae cum deprimitur ab olitoribus refert unde nomen. Beta hortensiorum leuissima est. Graeci praeferunt ex Ascra ubique candidam parcissimi seminis appellantes siculam. Nostri betae genera faciunt uernum &autumnale: quoequ &iunio &ianuario seratur. Medici betam innocentiorem quan olusesse indicauere, ut inquit Diphilus. quamobrem appositas non nemini degustare etiam Religio erat. utque ualidis potius in cibo essent. Gemina huic natura &oleris &capite ipso exilientis bulbi. neque alii hortensium latitudo tanta ut in lactucis, cum coeperit colorem trahete imposito leui pondere, in binos pedes aliquando se pandendo. In circeiensi agro amplissimae proueniunt. Vini sapor in dolio corrumpitur brassica, Sed odore betae foliis demersis restituitur. De alia porro beta proprie syluestri dicemus ilimonio. Graeci betam modo Seutlos seu modo Teutios uo cant. Hippocrates Tetytlon (ut arbitror) nisi corruptus locus est in eo libro qui de mulierum natura inscribitur. Aliud uidetur genus esse Teutlis ut Athenaeus inquit ex Diphili comici sententia. Nam duo fuere Diphili. medicus qui &siphnius cognominatur: &comicus. hic imperitum quendam in comaedia describit, taxans quod Teutlon Teutlida nominaret. Eudemus quatuor betae facit genera. uulsile. surculosum. populare. candidum. betam graeci ouillum corium uocant: unde Baetylus is lapis appellatus est: quem pro ioue Saturnus uorasse fingitur. Monstratur &saxum hoc nomine ad Iuliopolin in syria proxime Libanum montem. Est &auicula, quae uocatur betylus olim dicta detylus. CCCLIII