Latin
ANDRACHNE SYLVESTRIS
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 547-2
Unproofread scanNot analysed yet
ANDRACHNE SYLVESTRIS Ndrachne syluestris, de qua hic agitur: genus est aizoi ut quarto uolumine constabit. ubi Dioscorides hanc hetbam fere iisdem uerbis demonstrat. nascitur breuiore cacumine quam minus aizoum: quod in muris parieti nisque prouenit: cui &similis ostenditur. colligi hanc &cibi causa constat. habentur &alia duo genera syluestris andrachnes hoc est portulacae nomine. ut in telephio &pepli diximus. Telephion in Theocrito sunt qui folium papaueris acci piant ad explorandum amorem crepitu ad hiberi solitum. qui lusus fere puellaris erat. ut inquit Pollux etiamnum ex Lilio. Non desunt qui sui generis herbam intelligant succo seminis sanguineo. foliis loti satiuae. siliqua pampini modo intorta. Alii miscellam quandam esse putant Telephion. qua corporis partibus imposita: si cutis rubescat. indicium amoris esse, ob id Philtron quo que dici. Sin accendatur &exulceretur. odii, Ego telephion Theocriti eandem esse cum ea, de qua hic agitur existimo. quippe cui excalsactoria &ulceratoria uis insit. CCCLIIII PORTVLACA Ortulaca exit post cucurbitam. Ianuario mense ut Theophrastus inquit seritur. Hippocrates portulacam fluuiatilem dicendo uidetur Recentem, &non inueteratam intelli gere. Fluuiatilis inquit portulaca refrigerat. In ueterata excalfacit, atque purgat. CCCLV ASPARAGVS Sparagus uel ab asperitate ut inquit Varro, uel quoniam ita graeci nominent. asphara gos a Theophrasto dicitur. ipsum quoque guttur a quibusdam Aspharagus uocatur. ab Appione tamen gramatico non aspharagus sed spharagus. Corrudam nii appellant hanc herbam. spinosi sunt Asparagi ex toto fere ut scorpius unde scorpiones quoque a Columella fortasse nomi nantur: quamquam asparagus cognomento scorpius, siue scorpio aliud genus est ut in scorpio de herba disputabitur. post aequinoctium autumni flos exit e quodam folliculo secundum aculeos asparagam uero Theophrastus pro planta ipsa uidetur accepisse, aut etiam pro loco ubi satus est asparagus. Eodem etymo fere quo apd nos cepina, Rapiaque. Theodorus cotrudaginem quasi aliud quam corruda, ge nus iterpretatur. Cato certe ad eum dem modum corrudam: quo oepinam &rapinam accipit. In arundineto inquit corrudam serito unde fiant asparagi. Exit uere caulis cibo idoneus, tum scabrescit &processu in florem abit: qui non ex ipso tantum sed ex prioribus erumpit. Non.n. caulem habet annuum. haec ueteres: qui altiles asparagos non uidentur nouisse. Corrudam attici non horminon (aliud enim est) Sed orminion &ormenon potius.