Latin
HERMOLAI BARBARI VENETI PATRITII ET AQVILEIENSIS
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 563-2
Unproofread scanNot analysed yet
HERMOLAI BARBARI VENETI PATRITII ET AQVILEIENSIS PATRIARCHAE COROLLARII LIBER TERTIVS. AGARICVM CCCCxxV Garicum in arboribus nascitur fungi similitudine circa Bosphorum colore candido. masculus amarior. Galliarum quoque glandiferae maximae arbores agaricum ferunt. Est autem (ut dixi) fungus odoratus in summis arboribus nascens. noctibus relucens, &candidus. Ideoque in tenebris decerpitur, Dioscorides agaricum ueneni uim habere: Sed id, quod nigrum est: affir mat: &Regione sarmatarum quae agria hoc est syluestris dicitur nasci. Quidam codices non agriam, sed agariam habent: utrumque tueri possumus primum ex Plinio. Regio inquit sarmatiae syluestris hyleum mare quo alluitur, cognominauit. Alterum ex Ptolomaeo qui Agarum &urbem &amnem in Sarmatia uocari tradit. Appianus Alexandrinus agaros scythicam gentem contra serpentium motsus adhiberi solitam refert, propter quod Mithridates eos apud se habuerit. RA PONTICVM A ponticum radicem ponticam a Cornelio uocari censeo, à Galeno &Paulo Rheon, a Plinio Rhacoma, nisi deprauatus (quod fere suspicor) locus sit. uulgo Rheu. Aetius Rhaon. Plinius costo nigro similem demonstrat, i caetera cum Dioscoride conueniens. habetur &Rha Barbarum multo praestantius, efficaciusque pontico, sed ante Paulum aeginetam se te medicis incognitum. eius metionem auctor is in compositione quadam ad podagras habuit. CCCCXXVII GENTIANA Entianam ubique nasci, sed copiosissimam sub alpinis montibus in illyrio, prestantissis mam affirmant folio fraxini, magnitudine lactucae, caule tenero, trium aliquando cubitorum, radice lenta, subnigra, sine odore aquosa. CCCCXXVIII ARISTOLOCHIA Ristolochiae color ater folium Alsinae ut Theophrastus inquit rotundius. nascitur in montibus praecipua. Genus quadruplex in ea latini seruant, unum rotundae quam &phen xicteron uocabant aliqui soliis inter malua &hederam nigriotibus, pinguioribusque, qua contu sacum calce in mari sparsa pisces aduolant cupiditate mita, ut ait Plinius uidisse id testatur, continuo que exanimati fluitant, ob id piscatores inquit campaniae uocabant hanc uenenum terrae. Nunc &cyclamini radice id contigit in eade terra: ut putant. Alterum masculae atque longae, tertium radice longissima quaesi uitium nouellarum, efficacissima quae &cretica nominatur flore purpureo, colore buxeo bacculas ferens, ut Capparis: quae tamen triain omnibus quoque inueniuntur generibus. Est &quarta pistolochne nomine tenuior quam tertia densis radicis capillamentis, iunci plenioris crassitudine. hanc quidam polyrrhizon cognominant &satyrion esse dicunt. ut in ea mentione docui. odor omnium medicatus. Sed clematidi, hoc est tertiae iocundior: Nardinis quoque unguentis conueniens. Effodere eas niessibus tempestiuum est, maxime tamen laudatur Ponti ca &in quocunque genere ponderosissima quaeque medicis apt. ssima. nascuntur fere pinguibus locis &plano ut quidam scripsere.