Latin
ARISTOLOCHIA ALTERA
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 564
Unproofread scanNot analysed yet
ARISTOLOCHIA ALTERA CCCCXXIX d Ehac qualis esset proxime indicatum nobis est. ARISTOLOCHIA TERTIA CCCCXXX E hac quoque in primo aristolochiae genere disserui. CCCCXXXI GLYCYRHIZA Lycyrhiza, siue ut Palladius glycyridia. Sunt qui hanc &Eryngem eandem esse falso pu tent, quoniam spinosa &foliata uideretur. fruticosa est prestantissima in Cilicia. deide Ponto Adipson uocatur: quia sitim famenque sedet. carpitur Vergiliarum occasu: quae longa est ceu uitis, colore buxeo. melior nigra quaeque lenta quae quae fragilis. CCCCXXXII CENTAVRIVM MAIVS Entaurion majus caules habet geniculatos, folia lata &oblonga &ab radice densa, radix tenera fragilisque. durat annis nec ultra duodecim. commendatissima in iis quarum Dio scorides meminit Regionibus praeterque in Alpibus. dicitur &Centaurea &Chironion quia curatus ea Chiron sit, cum Herculis pertractanti arma sagitta excidisset in pedem. nostri herba rii aliud centaurium maioris cognomine demonstrant flore luteo: foliis per interualla binis auer sa parte candicantibus interna uirentibus salice maioribus &connexis fere. CENTAVRIVM MINVS CCCCXXXIII Entaution minus a foliorum tenuitate lepton cognominatum sicut libadion quoniam secundum fontes nascitur. ipsa herba legitur autumno. Succus e fronde aut caulibus con cisis madefactisque. xviii. diebus capitur. hoc centautium nostri Fel terrae uocant propter amaritudinem sumam, galli exacon, quoniam omnia mala medicamenta potum exigat per aluum. Est &Centauris appellata cognomine Triorches. hanc qui eruunt, iubentur accipitrem cauere, dictum a numero testium triorchem, quoniam ut Theophrastus inquitraro non uulnerantur ab alite, qui colligunt. Tradunt &per se infestam esse carpentibus: taro unquam non serientibus se. dum secant. haec succum sanguineum mittit. imperiti miscent has notas &uni generi assignant: nam quod centau rion panaces uocatur, alterius est naturae, ut in panace monstrabimus, huius radix minori penitus inutilis medicinae est ut Galenus quoque scribit.