Latin
565.7 to 565.10
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 565.7-10
Unproofread scanNot analysed yet
florente Scolymo ci cadas acerrimi cantus esse, mulieres libidinis auidissimas, uiros contra in coitum pigerrimos scri pserunt Hesiodus &Alcaeus poetae. distet ab hac qnae a Plinio Item lemonia uocatur contra serpentes herba lacteo succo manans concrescente gumi modo in humidis locis affirmare non ausim. Est &lemonion pro syluestri beta ueteribus acceptum graui lapsu Theodori limoniam quae Sco lymus est, pro syluestri beta in Theophrasto capientis &aculeato folio eam prodentis. habetur &Anemone genus unum cognomine limonia, ut dictum est suo loco. Sunt qui &Cynoglosson herbam Limonion appellitent: Sane Scolymos carduus intelligitur syluester. Syluestrium autem carduorum genera duo, alterum fruticosius a terra statim, alterum unicaule &crassius. Vtrique folia pauca spinosa, muricatis cacuminibus. lanuginoso caule. Sed alter florem purpureum mittit in ter medios aculeos celeriter canescentem, &abeuntem cum aura, qui proprie Scolymos dicatur radicis horum ex aqua decoctae natura sitim potoribus uini facere. hic illud Columellae de cynara. Quae dulcis laccho. Potanti ueniat: nec phoebo grata canenti. Quid autem sit in Columellae uersu mirtiolum in cynara crinem spectari aliquando: nihil habeo quod afferre possim: nisi quis non mirtiolum, sed mirteolum, uel muriceum certe legat. Sunt enim muricata Scolymo cacumina, ut inquit Plinius. murtioli mentionem in Columella &alio loco uideas, ubi haec uerba sunt ultimo uolumine. habeto inquit uiridis seniculi semina &lentisci destricta &purgata murtiola. Fateor nescire quid sit murtiolum. Scio Murcum montem Romae dictum, qui sit &Auentinus Auctore Festo, ut obiter corrigamus locum in Plinio iuniore, auentinum &marcium montem ab Anco Martio urbi adiectos prodente: non enim martium, sed murcium legere oportet. Scio &intimum circum Romae ad murcis cognomen habuisse quasi ab urceis quod ibi fingerentur, ut Porcilio placet: siue a propinquo Veneris murteae sacello, quam postea mutteam &murtiam uocare coeperint In auentino colle ut Varroni. hinc &myrtum arborem uulgo, &murtum, &muttellam uocamus hodieque Plinius certe duobus locis Scolymum &medicinas eius ceu duarum rerum descripsit. cinaram porro carduum intelligunt satiuam: ita enim Lucius Coluinella uocat.