Latin
565.1 to 565.6
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 565.1-6
Unproofread scanNot analysed yet
CROCODILION CCCCXXXVI Rocodilion radice longa aequaliter crassa, odoris asperi. Aetius hanc fortasse intelligit, cum radi cem Crocodiliadis eius, quae maxima est, commendat in eo capitum dolore qui cephalaea dicitur. DIPSACOS CCCCXXXVII Ipsacos folio cauo, in quo salsus ros: nascitur in aquosis &flumine: huius herbae cardu us is est: quo rudes panni, uelut echino quodam, ut inquit Plinius, uestes expoliuntur &colluuntur. floccis siue fimbriis quas Graeci Crocydas appellant detractis, complanatisue. hic frutex Labrum ueneris aut uenereum latine dicitur. ACANTHA LEVCE CCCXXVIII Cantha leuce hoc est spina candida, ut superius quoque diximus, aliud genus est, quam Leuca cantha siue Leucacanthos, etiam si &hanc nonnulli Galeno teste leucacanthon uocare consueuerunt. habetur sed inter arbores uel ptomiscua, quae Spinus albus uulgo dicitur, cortice ligni candido: molli folio: aculeata tota pruni magnitudine: quo nomine ueteribus cognita haec sit, haud possum reddere. ACANTHA ARABICA CCCXXXIX Canthen hoc est spinam arabicam nonnulli hanc esse putant, quam Plinius lamam uocauit etiam in India nascentem, a qua gummi adulterio myrthae, prouenit. ut in myrrha &mastiche notauimus. Eandem hanc cum aegyptia spina Acaciam fundente nonnulli faciunt: quoniam Galenus &Paulus hanc &aegyptiam &arabicam appellant. SCOLYMOS CCCCXL Colymos a Theodoro carduus, diu floret ac sero. distat a caeteris spinosis quod radix eius uescendo est decocta &cruda maxime dum florescit, quodque lacteum succum durata emit tit. circa solstitium flos incipit. Senescens in pappos amittitur, quod quidem est huic generi commune. Mirum quod sine interuallo tota aestate aliud floret, aliud concipit, aliud paritur. Semen uliginosum &armatum aculeo. folium arescens desinit pungere. Caput ei Theophrastus contra quo Dioscorides, spinosum negauit, Sed oblongum haberi dixit: quod in hoc uno tantum spectetur inter ea: quae lanugines folio spinosas obtinent. Nascitur similis Scolymo Carduus circa Tegea radice dulci, quam, cum Pandius statuarum magister esitauisset, alienatus mete fettur. hactenus Theophrasti de scolymo sententia. nunc quae caeteri scripsere uideamus. Scolymon oriens &Limoniam uocauit. frutex est nunquam cubitali altior utique in montibus &quae diu syluestris &nondum al tilis. alioqui in Mauritania caulis ei duodecim cubitos altus palmos quaternos crassus esse dicitur. thyrsisque foliorum ac radice dulci: laudata quondam in pauperis caena.