Latin
571.1 to 571.4
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 571.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
ACINOS CCCCLXXIIII Iffert Acinos ab Acano, quod Acinos Ocimastrum est siue ocimi syluestris geus: Acanos spinosa breuis &lata herba, Eringio a quibusdam contributa spinis latioribus. acinos familiaris Aegypto herba coronarum &ciborum gratia obseritur: spente uero nascitur aequinoctio hanc &Acinoen &Acinean Plinius appellat &Epipetron nunquam floretem. Aequino ctio inquit nascuntur, Aphace Achine quam Epipetron uocant. ut nesciam tamen legendum ita sit, an illo modo potius. aequinoctio nascuntur Aphace Acinos &quam Apipetron uocant quae nunquam floret ut duo genera faciamus Acinon &Epipetron, alioquin Theophrastus, unde Plinius ea mutuatus est epimetron quidem (ita. n. ipse nominat) nunquam florere scribit. De acino mentio nem nullam habet. Hippocrates Epipetron ad tumores &inflammationes commendat illitu fo liis eius decoctis &impositis. hanc ipsam proprietatem acino Dioscorides ascripsit, ut coniectari liceat Plinii uerba quae praetexui: legenda esse in hunc modum. aequinoctio nascuntur Aphace &Acinos quam Epipetron uocant. Mirum grauissimos auctores Plinium &Dioscoridem in huius herbae medicinis contraria praecipere alterum cieri ea posse menses, &urinas altero contineri. Nec illud mihi abierit indictum primo &uigesimo libro priore mentione. (bis. n. loquitur ibi Pli nius de acino. )In uetustis aliquot codicibus non Acinon siue Acinoen sed Chenopus legi, quo nomine an serino pedi similis herba significatur. sed corruptum locumsuspicor. etiam si chenopus quoque celebratur herba. BACCHARIS CCCCLXXV Accharis: quae &Baccar dicatur qua fascinum depellitur radicis dumtaxat florisque odorati est a quibusdam uocata Nardum Rusticum falso, cum Nardus Rustica sit Asarum. oleum &unguenta ex ea radice fieri solita Hippocrates &Cephisiodorus &Aristopha nes poetae testes sunt, ut de quidam errore ducti Barbaricam eam uocabant. Addit Cephisiodorus &pedes eo lini consueuisse ut Aegyptio manus, sisymbino brachium. malas &papillas palmeo. amaracino comam &cilia, Serpillino ceruicem &genua quod &in comaedia cecinit Anti phanes. Baccharis inquit Galenus Hippocrati unguentum quoddam lydium significat. s millimum Bacchari Combretum, sed procerius &soliorum exilitate usque in fila extenuatum baccharem Plinius Asarum. Dioscorides a nostris appellari uolunt perpensam. Aretii &in Illyrico nascentem commendatissimam ad calculos: si modo eadem est cum perpressa: utroque. n. modo legitur.