Latin
571.5 to 571.8
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 571.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
&alterutram lectionem deprauatam esse duco. Sunt exemplaria in quibus nec Perpensa nec Peipres sa sed spersa siue sparsa scriptum sit. non defuere qui Baccharem genus esse floris existimarent: quem modo Caryophyllon uocamus, sed syluestris. nunc altiles ii spectantur ab odore ita cognominati tanta uarietate amplitudine, pulchritudine, ut rosae pares non in feriores uideri possint. cum eaque de principatu certent. quando nec colore supantur purpureo uermiculato candido, nec odo re, nisi quod a longinquo plus olet recens rosa: iam nihil rosa fugacius. longissima namque decerptis mora, dies. Caryophyllo in triduum &lius uita uigorque durat. aliquibus tanta magnitudo Patauinarum praecipue matronarum cura ut orbem utraque manu complecti fere nequeas. folia qua terna quinaque nonnullis rosae modo numerosa mirabili quorundam alabastro culturae ratione qui dehiscens ipso staminum loco alabastrum ostendit aliam pandentem se paulo post in florem, ca liculo priore consenescente. Scio putare aliquos carvophyllon ueteribus fuisse Caltham. Sed cum Virgilius nobis eam luteolo cecinerit colore tinctam: nec Plinius a Virgilio dissentiat nundum uideo qui possit ita statui. a Caltha porro Calthulae uestis genus dicitur ut a croci similitudine cro cotula. Quae sit autem barbarica cuius mentionem supra modo fecimus: non constat: nam syluabarbarica id est conseminea omnino aliud est: quippe quae agersit glandibus &quae sunt iis similia manu consitus: nam &uineae Conseminales dicutur, in quibus diuersa uitium genera conseuerint auctor Columella. nam sylua ciminia, cuius omnes fere metionem habent: Strabo: Pinius poeta Virgilius &Silius in etruria monstratur inter Coloniam rusellanam &Viterbium &ubi nunc uici lacus dicitur. in ea sylua loca sunt, in quibus depacta in terram non extrahuntur. fuisse quidem inter Romanum sabinumque agrum quae sylua diceretur, Scio auctore Stephano. De sylua quoque populi Romani propria, seu haec, seu alia Cicero in actionibus suis contra Rullum Tr. Pl. meminit, CCCCLXXVI RVTA vtam ut alia quoque olera: quae diu uiuunt, unitas caudicis &praegrandes rami quos acre monas &Cremonas quandoque Graeci uocant: arborem uideri faciunt. latiora satiuae folia. Rami fruticosiores. cicuta rutae aduersa probabili argumento: quoniam colligentes rutam manus cicutae succo muniunt sculptores: pictoresque. Ruta in cibo utuntur propter uisum.