Latin
577.1 to 577.4
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 577.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
MELANTHION DXIX Elanthion quod &Melanspermon &Melanthe interi ab Hippocrate uocatur: &a Theo phrasto, ut Theodorus existimat, Anthemon siue Anthemion. Nigellam interpretatus quamquam anthemon omnino alia species est quam melanthion siue Git, siue ut Psalladius, Giddi: tam &Melanthemon Chamaemilon est. Melanion uero nigra uiola, optimum Git quam excitatissimi odoris &quam nigerrimum. Culices suffitu necat &muscas, succum eius largius sumenti uenenum esse mirari licet: cum semen ipsum inferiorem crustam panis cereali sapore condiat gratissime. ali ud omnino genus uidetur esse Git: quod in segetibus passim nasci cernitur: &Pseudomelanthi on uocari potest &Gitago. foliis fere porri oblongis. flore purpureo. semine ac toto frutice maius quam Melanthium nec odoratum. At uerum Git de quo praesens Dioscoridi mentio est: folium habet feniculi Senetionisue florem ceruleum. odor semini iocundus nec ubique prouenit. Hippocrates cyprium commendat. Alia est herba Melandryu. In segete pratisque nascens: albo flore odo rata, cuius cauliculum iocineri tritum ex uino uetere probabant. SILPHION DXX Ilphio id est laserpitio radix crassa multaque. Caulis annuus altitudine &crassitudine qua si ferulae. folium simile Apio: quod ineunte uere prosilit deciduumque est, eximium put gando &saginando pecori. Carne mirabilem in modum iocunda. folio amisso caulis emicat: qui omnibus modis paratus igni manditur, hominemque diebus quadraginta purgat omni uitio. Semen ei latum: foliaceum. succus duplex e scapo Caulias uocatus. e radice Rizias uilior ac putrescens. Radici cortex niger qui &detrahitur ad mercis adulteria. praeparatur uero suc cus admixto furfure aut farina, subinde concutiendo uas, quatenus ad maturitatem perducant, id est quatenus sudare desinat &colorem suum capiat. Ita in ueteratum a situ uendicant &carie Laser uocantes. perlucidior hic &purior a Radice: dilutiora caule: ob id farina inditur, ut coeat. na tum ferunt Silphium hymbre crasso &piceo, repite madefacta tellure circa Hesperidum hortos, Syrtinque maiorem septem annis ante oppidum Cyrenarum conditum.