Latin
577.5 to 577.8
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 577.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
uim autem illam quattuor stadiorum spacio in Aphrica ualuisse rem feram &contumacem, atque si coleretur, in deserta fugientem. Quidam radicem laserpitio maiorem fuisse cubitali perhibent, e cuius medio caput sublime conspiciendumque tuberet. unde primum succus ceu lacteus erumpat. Supernasci caulem Magydarin uocatum quae quam &semen eius quoque Magydaris ab aliquibus dicitur ut Galenus scribit, folio aurei coloris: quo seminis uice austrinis flatibus decusso a canis ortu Laserpitium nascatur: eodemque anno &scapum &radicem aboleri. solum circumfodi subactum glutumque fieri. Radices eius recens praesectas ex aceto mandi: pecora non purgan eo sed si aegrotant, aut sanari protinus quod fere consequitur, aut emori. prior opinio uidetur persico Silphio congruere: multo in fra cyrenaicum nascenti. e Syria quoque importari maxime solebat parthico siue persico deterius. medico praestantius. Aetius Laser a cyrenaico lacte separauit siue quia laser succus ipse silphii non lac esset, siue quia Laseris appellatione persicum aut medicum ut cognobiliora non cyrenaicum uenitet: quippe quod ad pondus argenti denarii pendebatur multisque iam annis ut Plinius ait non inuenitur: cum comedit ouis caulem protinus dormit. Capra stemutat. Tauros inflammat naribus illitis. Serpentes auidissimas uini admixtum rumpit. praecipitauit se quidam ex alto cum in dentium dolore cauis ad didisset inclusum cera. Laser Graeci Opon uocant: &quanquam opos manantem herbae cuiusque succum ex uulnere significet: Cyrenaicum tamen absolute pronunciatus indicat: ut Vartoni placet: qui coagulari lac eo tradit. post cyrenaicum auctoritas deinde me dico &Syriaco ut Galenus inquit. Hippocrates Phyllon libycon, &Aethiopicim uocando ipsum Silphii semen significat Galeno: ut quod prae sua latitudine foliaceum sit: Interim Phyllon uocat hoc nec adiicit libycum. Radicem huius proprie Silphion appellat. Caulon uero &eccau lema scapum. i. colem, ut Herodotus. Solini quoque uerba de Silphio subiiciam. apud Cyrenenses inquit Syrpe gignitur odoratis radicibus uirgulto herbido magis quam arbusto: cuius e culmo exudat aestatis tempore pingue roscidum idque pascentium hircorum ihaeret barbulis: ubi cum arefactum inoleuit. guttis steriacis legitur ad usum mensarum uel medelae potius. dictum est primum inquit Syrpicum quia manat inmodum lactis. deinde usu deriuante Laser nominatum. paulo post Asbitae inquit uiuunt Lasere: hoc aluntur: hoc illis dulce est.