Latin
DXLIII
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 582
Unproofread scanNot analysed yet
foliis eius fo ris striatis, &ab angustiis in latitudinem paulatim se laxantibus calathi effigie resupinis per ambi tum labris, tenuique filo &semine stantibus in medio crocis: ita odor colorque duplex. alius calicis, alius staminis. differentia angusta. Raro duplex caulis in lilio. singulis caulibus lilia modo singula, modo plura sustinentur: quod &rarius est. pandit se uel detractum parenti etiam si tristius &exilius. lilio simile in Aegypti palustribus gignitur: sed foliis copiosis colore admodum uirentibus dispositis &quasi uno uersu conditis ad mulierum profluuia, &fracturas medicis quaesitum. Caerinthus de qua scribere distulimus &Rhitacem, siue ut Aristoteles Crithacem significat: quae &Sandaraca appellatur, &a Dioscoride Ceranthemos libro quinto ex arborum succo, gummi modo genita &uerno rore. unde Vernigini quoque uulgo nomen, de hac &in Propole non nihil diximus, Africi flatu minor, austri nigrior, aquilonibus melior &rubens. plurimum in Graecis nucibus apum cibo aptissima dum operantur: qui saepe inuenitur in fauorum inanitatibus sepositus amari saporis &humore plenus. Menecrates, Sed nemo praeter eum ut inquit Plinius, auctor est, Erithacem aut Cerinthum florem esse futurae mellationis in dicium. Est &Cerinthe quae uocatur herba propter apes serenda folio candido, incutuo, cubitalis capite concauo, mellis succum habente: cuius gramen Virgilius esse dixit ignobile. Quae nominum uicinitas fortasse Menecratem sefellit. nam &Aristoteles cerinthi florem ad hunc usum citat in libro de animalibus: quanquam i eo non Cerinthus, sed men dose scribitur calynthrus.