Latin
DXLIIII
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 582-2
Unproofread scanNot analysed yet
DXLIIII BALLOTE Allote fruticosa est herba, nec uideo qui possim tueri Plinium: qui Graeci porrum nigrum uocant. Et infra Ballote inquit foliis est Porri maioribus nigrioribusque. At Graeci non Potrum nigrum, sed Marubium nigrum ballotem sine ulla controuersia cognominant. nec folia ei sunt porracea. sed Marrubii &Citraginis. deceptum affinitate nominum constat. Prason melan pro prasion legentem. Est autem prason potrum, Prasion marubium. Idem er ror a Plinio committitur in herba stachye. MELISSOPHYLLON DXLV Elissophyllon, siue melinon apiastrum ab Igino uocari caepit eruditissimo alioquin ui ro: Sed quem omnes hac in parte damnent. Et quod magis mirere, sequantur tamen, Nam &Dioscorides &Varro ita eam uocant. In coronamenta solio &haec uenit. adeo autem nullo magis flore apes gaudent: ut si perungantur aluearia eo, non fugiant, &in copia eius exami na facillime contineantur. citraginem a nostris uocari &hanc Dioscorides affirmat ab odoris si militudine. Palladius uero quae recte nescio Melissophyllon aliud a Citragine, siue quod idem est Citreagine uidetur intellexisse in mentione apum. MARRVBIVM DXLVI Arrubium duplex folio herbaceo &incisuris altioribus serrato, Vnguentariis ut Theo phrastus ait quaesito ad quaedam. hoc &candidum appellauerim. alterum folio rotun diore uehementer squalido, ut Saluia &obscurius serrato, quod quidem ego, aut balloten ipsam de qua diximus: aut ei ualde similem interpretor. nam &medicinae congruunt in Plinio. STACHYS DXLVII Tachys foliis colore in luteum inclinante, nec Porri, ut Plinio placet, Sed ut Dioscoridi quod &nos uidimus, marrubii similibus: quod &in ballote idem auctor peccauit. Vidimus eam Romae ubi &nauiculam &alii coronatam herbam uocant. PHYLLITIS DXLVIII Liud uidetur genus phyllitis esse, quam Phyllanthion. Est autem phyllanthion cognomen to dyticom apud Democritum, ad purpuram tingendam satis celebre nec praeterea qua le id sit monftratur. In Theophrasto ac Plinio legitur &phyllanthes herba inter spinosas, Sed mitior aculeis &ab radice tantum foliata.