Latin
PHALANGION
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 583
Unproofread scanNot analysed yet
POLIVM DLI Olium carnoso, ut alia multa, folio, uestibus interpositum arcet animalium nocentia. culices ab eo caprifiei modo generari Theophrastus scribit herba inclyta Hesiodi, &Mu saei laudibus ad omnia utilem praedicantium, &ad famam quoque dignitatis perungi, tractari, colique iubentium. folia eius mane candida. meridie purpurea. sole occidente cerulea spe ctari: quod quidem a Dioscoride Tripolii floribus ascribitur. Theophrastus certe modo Polium: modo Tripolium eandem uocauit herbam. Ideoque a Tripolio differre quidam negarunt. folia po lii canis hominis similia. a radice protinus, nunquam palmo altiora Plinius existimat. Quidam folia Thymi reddunt, nisi quod molliora sunt, &lanatiore canitie. nulla magis herba conuenit medicamento: quod Alexipharmacon uocant: in quod minore ut Galenus inquit: utimur. SCORDION DLII Cordion item scordotis Mithridati ascripta est: cuius depictam manu Crateias medicus uidit: magnitudine cubitali: ramosam foliis lanuginosis. Reperitur in Ponto, cam pis humidis, pinguibus. Est &alterius generis latioribus foliis, mentastro similis, alia es a Mithridate similiter inuenta: quam Mithridation uocant. huic folia inquit Plinius duo a radice acantho similia, caulis inter utraque susfinens roseum florem. hanc ipsam puto esse quam idem Plinius Chamaeropa uocauit libro sexto &uigesimo iis uerbis. Eosdem inquit effectus habet lateris doloribus Chamaerops myrteis circa caulem geminis foliis capitibus graeculae rosae.