Latin
BECHION
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 583-2
Unproofread scanNot analysed yet
BECHION DLIII Echion, siue Bechicon duo habet genera. Syluestris ubi nascitur: subesse aquas credunt. Et hoc habent signum aquilegi. describitque hanc Plinius aliter quam Dioscorides folia eius tradendo superne pallida subalbida a terra sine caule, sine flore, sine semine. altera a qui busdam saluia dicitur similis uerbasco. hanc a Dioscoride Verbascum syluestre dici puto ita scribente. habetur iquit &Verbascum syluestre altum uirgis arboreis folio saluiae orbibus uirgas ein gentibus ut Marrubium floris lutei fulgore auri. Quidam priorem Arcion, &alio nomine Chamaeleucem putant. Est autem Chamaeleuce: quam nostri Farfugium uocant folio Populi, Sed ampliore. nascens iuxta fluuios, unde Populago dicta sit a nostris, hanc &Farfariam uocari Dio scorides testis est a fluuio fortasse Farfaro: quem Virgilius fabarim appellat in Sabinis. plautus. Dissipabo inquit te ut folia farfari. Itemque in Penulo. Prosternebam inquit eos ut folia farfari. ARTEMISIA DLIIII Rtemisiam &Lachanon basilicon hoc est olus Regium nonnulli uocant. Dictam putant ab Artemisia uxore Mausoli: quae sibi hanc herbam ad optauerit: cum antea Parthenis uocaretur. Sunt qui ab artemide cognominatam putent: quoniam priuatim medicatur seminarum malis: quibus Attemis, hoc est Diana praesit. Secundo generi teneritudinem tribuunt non nisi in maritimis nascenti. Tertio minima folia florenti cum uua maturescit: quod quidam Botryn: alii Ambrosiam uocari tradunt: qualis in Cappadocia proueniat. ARTEMISIA ALIA DLV N quibusdam exemplaribus artemisiam hanc multis nominibus inuenias. Toxitesiam, Ephesiam. Parthenicon. Hypolysson, Anactorion. Sozusan. Lian: Leucophryca: prophetae sanguinem hominis, Romani Valentiam. non nulli Persepollentem. alii Herbam tegiam. Galli Ponem. Daci Zonusten. AMBROSIA DLVI Mbrosia uagi herba nominis, &circa alias quoque fluctuans. Athenienses in dedicatione Iouis ctesii Ambrosiam in cado ferendam iubebant. Non herbam intelligentes eo nomine, sed ut Athenaeus inquit fruges omniiugas, &oleum, &latices.