Latin
TRAGION
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 600
Unproofread scanNot analysed yet
Holoschoenon mariscum a magnitudine (ut puto) nostri uocant, quemadmodum &Mariscas ficus: auctore Festo, quae Graeci Busyca hoc est grandiores &fatuas ficos, ob id &Sycomora esse quidam mariscas uolunt. hic &ad tegetes, ut Plinius inquit, &omnino uitilia utilissimus, quoniam mollis carnosusque sit. usus omnium ad nassas marinas. nexus elegantiam. lucernarum lumina, praecipua medullae amplitudine iuxta maritimas alpes tanta, ut inciso uetre impleant pene unciarum latitudinem. in aegypto uero cribrorum longitudinem non alias utiliorem. ob id cribrum significaturi iuncum effigiant ut inquit Horus: idem auctor in aegypto scribi iuncis nec aliter affirmat. uidetur autem palustris iuncus idem cum Scirpo esse, nec in fruticum inquit Pli nius, nec in ueprium cauliumue neque in herbarum alioue ullo quam suo genere numerentur iui. Scir pi fragiles palustresque ad tegulum &tegetes, è quibus detracto cortice candelae luminibus &fune ribus seruiunt. firmior quibusdam in locis etiam rigor. naque iis uelificant non in pado tantum nautae uerum in mari piscator africo praepostero more uela intra malos suspendens, &mapalia sua mauri te gunt. proximeque aestimanti hoc uideantur esse quo papyri usu, ob id etiam sunt apud nos, qui scirpos iterpretentur quos Graeci biblos, id est papyros uocant. Sed fruticosi generis sunt papyri. enodes &sine fronde scirpi, leues procerique, ut Festus ait: unde prouerbium quoque natum sit: nodum in scirpo quaeri. habent Graeci &alterum ex iunci nomine prouerbium σχοινειον μεμικτωμένον. hoc est fu niculum rubrica tinctum contra reos desidiae. quod Athenis qui non in tempore ad contionem uenissent rubricato fune in foro comprehensi notabantur, &mulctabatur. huc uidetur allusisse in Penu lo poeta Plautus cum de scortis uilibus diceret. Vestras schoeno delibutas schoenicolas sordidas. Quanquam &rubricatas, hoc est fuco litas intelligi uult eas. Est &in uerbo Schoenicola Adagium &ut sint quales Graeci Schoenotroges uocatur: hoc est spartum rodentes, quod item de inertibus &nugariis, ut Varroni placet &alienum laborem frustra consumentibus usurpari solet. notum est argumentum illius Ocni de quo multa in castigatione Pliniana diximus. Scio quosdam intellige re, non Schoenum id est Spartum, sed Lentiscum, hoc est Schinum rodi ab segnibus, quia puer bium id contra eos dici scribant auctores, qui nimio se comendi studio superfluunt, ac dentibus exterendis &fricandis incubant: qualis in lentisco mastiche uis redditur. Sed schoenotroges tame in omnibus Graecis codicibus non schinotroges legas. Sunt qui schoenotroges a Scilla dictos putent quam &Aristophanes &alii Schoenon quoque appellant, &dentibus prodesse constat: unde Schoenida uenerem cognominatam Lycophroni sunt qui credant, quod cibo eius accendatur libi do, ut schoenotroges &schoenicolas, hinc quoque dici meretrices autumare liceat. Vel forte sceni colas à πο τῆῖ σΚηνuς quasi tabernicolae, nam &Alicarias &Prostibulas uocabant, quod circa pistrinu las &stabula uersaretur, ut ait Festus scinicolas ab unguento ait pessimo uocatas, quod Graeci Schen dicunt. habetur &iuncus curipice uocatus &triquetrus &odoratus in suas quique mentiones adeundi.