Latin
EVRIPICE
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 600-2
Unproofread scanNot analysed yet
EVRIPICE DCLXIIII Vripicem non desunt qui tropicem appellent inter recentiores: quorum plerique ut eruditionis suae periculum faciant multis partibus rei latinae officiunt. DCLXV LICHEN IN SAXIS V*M Ichen, siue lechen est muscus, de quo hic. itemque herba alia nascens in petrosis nomine utrique inuento, quoniam contra lichenas remediis omnibus anteponuntur. Folium herbae unum ad radicem latum: caule uno paruo longis foliis dependentibus. utramque recentiores herbani epaticam appellant: appuli herbam cuius unum ad radicem folium haberi diximus iecorariam siue Ficatellam cognominant folio succi pleno &crasso ita nominatam quia iocinoris fibrae similisaspicitur. Diuersa est eodem nomine apud nos in littore passim nascens, &olitorio soro ieiuniorum tempore uenalis, hederaceo fere folio. flore purpureo, lilii pusilli effigie. conuo Itherba se quibus appropinquat. Soluit Aluum cocta, &cruda oleris modo accepta. Sunt &li chenes sui Equis calli, de quibus secundo libro dictum. DCLXVI PARONYCHIA Anc &neurada cognominari docent auctores. Quid autem sit Neuras muliebribus malis quaesita Hippocrati non liquet plane πρόῖ μῦσιν ὑσέρων νεύρην καὶ ἀλεῦρον καὶ σμυρνᾶν. nisi quis (quod &fere assirmo) non neurin, sed nerin hoc est nardum monta num legat. CHRYSOCOME DCLXVII Hrysocome sine foliis, sine semine solo scapo: comas habet, fulgore auri, unde nomen. uocatur &Diosgenia hoc est louis barba. DCLXVIII