Latin
EVRIPICE
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 601
Unproofread scanNot analysed yet
HELI CHRYSOS DCLXIX Elichrysos. &heliochrysos a Theodoro Aurelia uocatur ad solis repercussum. coman tibus in orbem foliis fulgore auri, a quo nomen. alii a uirgine ephesia, quae hoc fiore pri ma coronauerit Dianam. Coronari eo &deos Ptoloiaeus rex aegypti diligentissime curauit. ue stes odore commendat non ineleganti. existimationem &gloriam parete coronatis flore creditur si unguento se perfundant ex auro, quod Apyton hoc est ignem non expertum uocatur. floret fe re cum uiola nigra uere. flos auri modo fulget. radix summo terrae corio innixa folio candido, caule tenui &duro non ut Theodorus inquit semine, qui carpon, non caulon i Theophrasto legerit. Galenus hanc Amaranthi nomine significat, nec aliter uocauit ob id corymbos eius nunqua marcescere Plinius scriptum reliquit. philostratus ex Amarantho coronari sepulturas quoque solitas affirmat, idque Thessalos istituisse primos ad tumulum Achillis.