Latin
609.9 to 609.11
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 609.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Alterum simile seniculo: nec uiride, Sed pallidum sine caule: Rigens tantum, atque stans &eo Copten a duricia uocatum in testis fractis, saxisque nascitur terra, ut mari tamen allatur. Nam superius inuadit haud procul littore, extra Herculis columnas magnitudine mirabili. latitudo quae manu comprehendi nequeat. Fertu r hoc fluctu extrinsecus in nostrum Mare Prasson ut diximus uocatum: quia pari fronde sit: annuum esse traditur. utrunque praecipiti uerno enasci, per aestatem uigere, Autumno flacescere: Emori hyeme. Tertium gramini simile est, radice longa, obliqua, geniculata: caule harundinis longe minus quam caetera. alii breuius. Tria genera folio distinguunt. primum lato, secundum longo: quod &rubens sit: ultimum crispo: quod &pelagion: &cretense nominatur: quia spongiarii urinatotes ex alto id petant circa Cretam in petris copiosissimum &praestantissimum: quo &taenias &lanas, &uestes inficiant, prouocante purpuras qua diu recens tinctura est, ita colorem alligans ut elui postea non possit, ob id &Pseudoconchylion a Democrito uocatur, &flos siue cocus mari nus, &a Strabone in arabico sinu Minium hoc est ut Nicander utitur bryon muscumque. laudatissimum a parte aquilonis, quemadmodum &spongia. Phycos autem marinum siue thalassion cognominatur ut a phyco id est fuco metallico distet. Refrigerantis apud Galenum est naturae metallicum &cerussae proximum uitibus, etiam tenuitate penetrandi uiticens de quo nihil Dioscorides. In Ari notele de animalibus, littoralem herbam hoc est quae littus oleat. uidetur intellexisse Theodorus cum uertit Littuum id quod ille σθῖνα uocat. fieri tamen potest ut littus ipsum: &odor eius in eo uocabulo accipiendus sit DCCXIIII