Latin
POTAMOGETON
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 610
Unproofread scanNot analysed yet
POTAMOGETON Otamogeton, Castor hanc aliter nouerat, tenui folio, uelut equinis setis thyrso leui &longo in aquosis nascentem: cuius radixstrumas tollebat. Potamogeton aduersatur crocodilis. Itaque secum habent eam. qui uenantur eos. DCCXV STRATIOTES Tratiotes gemina est: aquaticus: de quo hic agitur: &terrestris millefolii cognomine: de quo statim post dicetur. Est autem Stratiotes aquaticus herba militaris: In Aegypto tatum nata inundatione Nili: diuersam ab hac militarem aliam existimo, quam alii eam dem, quae &Lactoris, aliqui similem dicunt. Est autem Lactoris nota uulgo: ut inquit Plinius ple na lactis: quod degustatum uomitiones concitat. haec &lactaria, &anabula nunc dicitur Oleae folio sed minore: flore luteo. Sed an una aliqua sit haec ex iis, quae Tithymali nominantur, consi derandum relinquo. DCCXVI STRATIOTES TERRESTRIS VELMILLEFOLIA DCCXVII PHLOMOS Erbascum, siue phlomos, siue ut Galenus Plomos etiam in niue nasci posse creditur. in albo aliqui Marem. In nigro seminam uolunt intelligi. caulis uerbasco erectus. Seme inutile. Tertium porro genus non nisi in syluis inuenitur: cui herba quae Romae blattatia dicitur tam es similis: ut saepe fallat pro ea capta. est autem blattaria foliis minus candidis: cauliculis pluribus: flore luteo: hinc forte natum: ut Dioscorides uerbasco syluestri blattas contrahi prodiderit, medicinae huius capitis sequenti mentione collocantur. DCCXVII PHLOMIDES Hlomides. distingui genera haec pene superuacuum est, cum sint eiusdem essectus omnia. Thryallida uero &Lychnitin ex argumento appellant: quoniam ad lucernas con ueniunt: proinde ipsa luminum ellychnia Graeci &Phlomos, &Thryallidas quoque nocant: ut inquit Pollux. DCCXVIIII AETHIOPIS Ethiopis caulem habet concanum. Semen candidum: radices plenas, molles, quae ex Aethiopia uenit: eximia est: illico proficiens. colliguntur radices autumno, siccantur in Sole aliquot diebus, ne situm sentiat. DCCXX