Latin
CIRSION
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 613
Unproofread scanNot analysed yet
CIRSION DCCXXXIII Irsion potius, quam ut quidam legunt Crision a uaricibus dicta est quibus utilis existimatur. ita. n. Varices ab Hippocrate dicuntur, quas Aristoteles Ixias uocauit. huic herbae similis est quae hircina lingua uulgo dicitur. Sed caule tamen rotundo non anguloso ut Cir sion, nec dissimilis huic uidetur quam Porraginem siue borraginem olitores nostri uocant. flore interim purpureo, Cirsion interim ceruleo. quae si Cirsion non est: mirum quamobrem sit indi cta ueteribus quae sit &uulgatissima &cibo gratissima: nisi quis Buglossae generibus contribuat. ASTER ATTICVS DCCXXXIIII Ster Atticus, siue inguinaria foliis oblongis duobus aut tribus passim in uepribus nascens, ut Plinius scribit. Argemonion a quibusdam uocari dicens. De hac Galenus bis uidetur scripsisse medicinas uno loco Astera Atticon uocans: altero Bubonion. Qualis autem Pausaniae sit herba quae in mycenensi agro ad luncnis sanum Asterion uocatur, a flumine terram illam rigante quia in ripis nascitur, cuius folia Iunoni sacra in coronas sibi nectunt accolae, non comperi. Est &alius Aster nunc uulgo stella dictus folio fere uitis seu maluae potius erraticae ad radicem maiore pluribus sed minoribus diuisutis florem fert in modum stellae in luteo ui ridem pusillum &herbae suae similem, ad herniam puerorum &uulnera commendant hanc: eius decoctum quae uirgines uideri uolunt, insident. ueteribus dicta indicta sit haud scio. ISOPYRON DCCXXXV Sopyron, &phasiolos, &phasilon quoque dicitur. alia uidetur herba esse quam Theophrastus Ison uocat. Theodorus more suo Aequum: duplici fastigio nigrum &candidum. flos fructusque illis pro ratione discriminis: niger aut candidus. quanquae &medio inquit colore fructus quandoque cernuntur &flores in purpuram inclinantes uirgis &folio tenuioribus atque leuioribus. In Aetio Ision dici herbam quandam uideo cuius cibo pituita detrahitur, nec satis animaduerto an eadem sit cum Iso. Alexander quoque in problematis: si locus memoria non excidit, Ision herbam inter olera dinumerat.