Latin
VIOLA PVRPVREA
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 613-2
Unproofread scanNot analysed yet
VIOLA PVRPVREA DCCXXXVI Iolam Graeci lon pro flore. Violarium loniam pro frutice appellant. Nicander in georgicis lon uocatam credit uiolam quia nymphae quaedam loniae florem eum loni primum dedere muneri. Nascitur uitis modo e supernis: quasi e puppi dicas non prora. ut Ruta Sisymbrium serpillum: eoque omnes phrygana hoc est surculi siue cremia uiolae dicuntur, ex cepta nigra: quae hoc capite describitur: uiret haec perpetuo, &ut quidam feruntsi certo genere co latur, anno toto. seritur plantis ut olus uere floret post Leucoion &ante flameam. Cum lon Grae ci dicunt: nigram siue purpuream fere intelligunt. humilis haec &latiore folio statim ab radice mul ta camoso exeunte sine ramis: ob id uulgo loripedem uiolam uocamus. hae nomine a caeteris distinguntur solae la appellatae Graecis, ut ab iis santhina uestis &uiolacea diceretur. alia uiolarum genera in Leucoio reddidimus. uiolas sarranas a colore cum purpureis easdem esse apud Columellam arbitror: purpureas uacinia &hyacinthum dici Seruius grammaticus existimat. Dioscorides quoque hyacinthum latine uacinium appellari scribit. Admonendi sunt qui haec legunt. purpureas uiolas, duorum generum haberi alias inter loripedes siue sessiles de quibus hic agitur: ali as inter leucoia, odoratasque omnes esse. Sed &candidarum quoque gemina haec discrimina cernum tur. Aliae loripedes. aliae leucoia. leucoia intelligo, quas Mauritania Cheiri appellat: loripedes: quam uulgo claudae nominantur: &maurice senephigi. CACALIA DCCXXXVII Acaliam putantesse, cuius semen a Plinio margaritis minutissimile red datur: dependens inter folia grandia in montibus fete nascentem. Hanc Galenus Cancanon uocauit. differt ab hac acacalis. Item Caucalis: de quibus ante dictum est. Paulus cacaliam: non cancanum sed cancano similem esse tradit.