Latin
SILYBON
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 619-2
Unproofread scanNot analysed yet
SILYBON. DCCLXXII Ilybon aut silybos spinosa perinde: ut albus chamaeleon: cui est similis ne in Cilicia quidem, aut Syria, aut Phaenice ubi nascitur, coquere tanti est: ita operosa eius culina tradi tur. In medicina nullum Plinio usum habet. BALANVS MYREPSICA DCCLXXIII Alanus myrepsica siue: ut Plinius, &Aetius appellat myrobalanos: hoc est glans unguen taria ex arbore fit cui folium, ut inquit Plinius Heliotropii: ut Theophrastus (nisi librari us corrupit): Myrti: ut Dioscorides. Myricae: duntaxat oblongius. arbor grandis in corruptaque. Sed contorta. unguentarii corticem glandis eius premunt odoris gratia. medici nucleos tundunt affusa paulatim calida aqua etiam si Theophrastus inutiles esse dixit. Galenus unguentarios uti scribit expressae carnis succo. medicis quoque utilem esse carnem eius pro uomitotio sumentibus affirmas. Glans ea magnitudine, &aspectu Cappari, aut nuci potius auellanae similis. lignum robustum usu praecipue nauali in Arabia nascens. Syriaca dicitur. &est candida. Contra in Thebaide, nigra. praefertur illa bonitate olei quod exprimitur. Sed copia thebaica. Inter haec troglodytica uilissima est. Sunt qui aethiopicam his praeponant. glandem nigram nec pinguem nucleoque gracili, Sed liquore, qui exprimitur, odoratiore: nascentem in campestribus: aegyptiam cuius &Hippocrates ipse meminit pinguiorem esse: &crassiori cortice rubentem, &quis in palustribus nascatur, breuiorem siccioremque. E diuerso arabicam uiridem ac tenuiorem, &quoniam sit mon tana, densiorem. longe autem optimam petraeam ex oppido quod uocant Petram Plinius, &alii nigro cortice, nucleo candido. differt a glande unguentaria: quae nux odorata, siue muscata uul go dicitur incognita ueteribus (ut existimo) de qua in macher. NARCISSVS DCCLXXIIII Arcisso folium Albuci terrae proximum, sed latius: ut Lilio pingue, frequeus, angustum caule sine foliis herbaceo. flos in cacumine post Arctutum, &circa aequinoctium, ac ue te. item post Lilium, &uiolam flammeam uocatam membrana inclusus ceu uasculo ampliusculus. nigricans oblongus: qui defluens sponte germinet. praesertimque defixus in terram manu. Seritur: &radice ampla rotunda, carnosa. Caulis, &cum eo flos erumpit, ut in croco antequam folium: quod non antequam Reflorescat cernitur. caulis cum flore suo emoritur. Radix bulbo assimi lis, nisi quod non est squammata. Narcissus ter florendo tria sationum tempora demonstrat. In corona menta flore ueniens, a Narce hoc est torpore dictus quoniam caput grauet, non ut fabulae a pueto. Plinius duo genera constituit, unum flore candido, calice purpureo, alteri caetera eadem tribuit, sed calicem herbaceum. omnes inquit serotini. post arcturum. n. florent, ac per aequinoctium autumni. duo haec inquit genera medici praecipiunt, quasi &alia sint, quae non recipiant, hoc es (ut arbitror genus illud quod uere aut aestate nascitur: ut ex Theophrasti sententia praediximus.