Latin
SILYBON
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 620
Unproofread scanNot analysed yet
Scien dum porro est cum florem eius nigrum a Theophrasto dici legimus, non de flore ipso quem can didum esse conuenit: intelligi sed de semine: quod &membrana contegi: &nigrum ac praelongum esse constat, quo in terram cadente propagat se atque serit narcissum. Eumachus cyrenaeus in Rhizotomico etiam Crotalon &Acacalida Narcissum uocari tradidit. Nam Crotos in Hippocrate ad ulcera uetera &uulnera recentia probante, quid aliud sit quae Narcissus: non uideo. nisi quis Crotum pro Crotone hoc est Cici capiat in eo. Iulius Pollux auctor est Theophrasti morem fuisse Lirium pro Narcisso dicere. Homerum uero Lirii appellatione complecti florum omne genus. Narcissum ab adolescente suimet amore capto &in eum florem conuerso natum in Boetia Thespienses gar tiunt fontem Donaca monstrantes. ubi se specularetur puer stultissimus: qui umbram suam a se nesciret distinguere. Coarguit hanc fabulam uetustissimus poeta Pamphilus qui Proserpinam multis annis antequam Narcissus esset captam a Plutone cecinit carpentem Narcissos. DCCLXXVII