Latin
SCAMONION
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 622
Unproofread scanNot analysed yet
CHAMAELEA DCCXCII Hamaelea frutex est petrosus. sunt ei (ut quidam habent codices) mora odorata Plinio. Quidam folia ei amara &odorata scribunt. simillimum huic oleum inest ut Oleastro: cu ius &baccas quoque similes habet, ob id a quibusdam Oleastellum &Olea cilibraca uocatur auctore Columella: Sitapam inde condi solitam scribente. Sunt qui succum in Gallia aut Ita lia nascentis eundem esse cum euphorbio putauerint. Sed hic multum infra illum es. Ex hac &gra num cocci plerique falso nasci existimauere. nostri &hanc, &Thymaeleam praecipuecasiam uiden tn appellasse. Theophiastus Cneoron: Igino id apud nos Casiam interpretante, cuius duo genera feruntur, candidae, cui folium cutis modo quadamtenus olineagineum: nigrae canosum, Tamarièi similius siue ut in Theophrasto quidam quos probo, legunt myrto, candida magis hu mi se spargit &odorata est. nigra sine odore: Radix ambabus alta praegrandis. rami copiosi crassi surculosi, ab terra protinus aut paulo supra eniicantadmodum lenti ut quibus ad uinciendum pro iunco utantur. Venere in coronamenta folio. post Aequinoctium autumni germinant, atque florem mittunt qui diutinus eis est. haec tota de Cheoro siue Casia Theophrasti sententia est. DioIcorides Cestron &Cneoron uocari Thymeleam prodit. At ego non Cestron, sed Cnestron legendum arbitror, Hippocratis &Galeni, &codicum uetustorum fretus auctoritate hoc ipso nomine Cultellus appellatur: quo casei scabuntur: quoque &Tyrognestis &Cobelis quoque is dicitur Polluci. Liparonit herbae meminit Aetius &Alexandria sic uocante: quam aliqui Cnestron inquit no minant ad ulcera capitis manantia uehementer utilis. Nec indicat is auctor: qualis ea sit: utrum ue à Thymelea sine Cneoro diuersam an eandem putarit. Recentiores ut pleraque omnia chamaeleam, &timeleam cum daphnoide turpiter confundunt.