Latin
THYMELEA
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 622-2
Unproofread scanNot analysed yet
THYMELEA DCCXCIII EThymelea granum siue coccum Gnidium enasci constat. myrti magnitudine colore &specie foris, auctore Dioscoride, non farris ut in plinianis codicibus deprauate legitur. De thymelea non nihil &superiore protinus mentione diximus. SABVCVS DCCXCIIII Abucum medulla carere aiunt nonnulli. Theophrastus Carnosam ei adiungit. Frutico sa uirgis arbor: quae anniculae donec folia deciderint in longitudinem crescant In sena maxime cubita. post id tempus In crassitudinem fundantur. lignum sungosum: &cum inaruit, leuissimum medulla molli: quae tota uirgulis eximitur baculorum usu. Siccatum durat in offensumque aquis redditur etiam decorticatum quod ei spontem arido contingit. Caudici crassitudo galeae. Cortex laeuis, tenuis spissus: quem uocant Canopum, cuius a Graecis in Iuliani Oxymelite fit mentio. Radices tellure summa nec multas, nec grandes agit. Folium minus quod quidem pars est maioris, molle oblongumque habet ut laurus latifolia. maimsculum tamen latiusculumque subtus &situ medio rotundius. exacutum. serratumque. folium uero majus: quod ex illis minoribus quasi coalescit, pediculo uno crasso &neruoso geritur, ceu ramulus foliis utrinque geniculatim &ordine iugatis uno in uerticibus telicto singulati. Subruffa haec &sungosa &de singulis petiolis uniuersa collabuntur. Sunt &in ramis nouellis internodia sed quasi rudia, Inarticu lataque. flos candidus. ex flosculis minutis faui spetie congestus e pediculi fissura graui odore, quanquae lilii. Fructus quo que raoematim pediculo unico dependet Action uocatus, qui cum ematuruit, nigrescat. Immatu ro color uuae acidae, paulo maior quae Eruum. humore lento: manus capillumque inficit grana intus sesamacea. non in grata turdis sturnisque, locis potissimum opacis &iuxta aquas gignitur. differta serulaceo genere quod plus ligni ac succi habet quae Ferula. E Sabuco magis canoram buccinam tubanque credit pastor ibi caesa: ubi gallorum cantum frutex ille non exaudiat. dictam puto arborem a San buca musico instrumento quod alii Pectida uocant, alii Magadin: ut in arundine notauimus. Sambuca porro ab auctore uidetur appellata: cui nomen Sambyx fuerit. usam tamen ea primam omnium Sibyllam perhibent. Arbor utique ipsa non Sambucus, sed Sabucus dicenda est: si Serenio Quinto credimus.