Latin
ALVPON
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 623-2
Unproofread scanNot analysed yet
ALVPON DCCC Lypon &Alypea: &ut Paulo placet Alypias cauliculus est molli capite non absimilis Be tae: ut inquit Plinius acre gustatu ac lentum mordensque uehementer &accendens. caput id est tadicem eius betae similem intelligo: non folia quippe quae minuta ei sint: ut Dio scorides affirmat. deptauate in Plinii uigesimo septimo libro Aliphon pro Alypo legebatur ante quam ipsi locum indicaremus. EMPETRON DCCCI Mpetron hoc Phacoides a Dioscoride. Prasoides a Galeno &Paulo cognominatur. fere in saxo nascitur. recenti uires sunt. uetustate perdit eas: lapillos qui sufferuefiant una rumpi affrmant: quod &in Saxifraga quoque diximus ex Plinii sententia, ut qui nihil dif ferre ab ea iudicarit: quandoquidem medicinas: quas seorsum in utraque mentione Dioscorides enumerat: ipse uniuersas Empetro huic assignat. aut igitur ita sentiendum est: aut Plinium errasse confitendum. Paulus certe Dioscoridem secutus mentiones duas habet, quasi duorum geuerum. Galenus unicam. Empetron Aetius etiam Fpipetron uocari solitum affirmat. AMPELOS AGRIA DCCCII Mpelos agria hoc est uitis syluestris caeditur horis omnibus, Sed praecipue autumno. Ra dice acri ut Theophrastus scribit. folio spisso candicante geniculata: rimoso cortice uuis rubentibus Cocci modo, ut Plinius . xxiii. uolumine haec &pro amuleto, cuius sit pro prie uua Taminia. Radix &acini coria perficiunt. gelidissimaque eorum è natura: ut errauerit Theo dorus: qui uerba illa in Theophrasto ψιλουσι τῶ καραὼ τὰ διέρ μάτα iterptatus ita sit. fructu defo liantarbores. cum legere debuerit uon dendra hoc est arbores: sed derma: hoc est corium. Nec de foliant, sed depsant &subigunt. pars acinorum aestu moritur priusque reliqua: qui &solstitiales dicum tur. uniuersi nunquam maturescunt. &si prius quam tota uua maturescat detur cibo. generi gallinaceo, fa stidium gignit uuas appetendi. flos huius in racemis candidus dependet Solani per initia; post diuiditur in uitis fere imaginem sed oblongum. Est ei similis sed in salictis nascens ad eosdem usus quae Salicastrum uocatur, contra hominum &quadrupedum scabiem. Plinius. xxvii. ita descrip sit folio duro cineracei coloris, uiticulis callosis rubentibus qualiter flos, quem louis flammam appellamus in uiolis, ferens semen punici mali simile in acinis ad eosdem effectus. Propterea e recentioribus fuere qui hanc &flammulam &louis quoque flammam uocarunt. Est &Labrusca uitis syluestris una species, oenanthen serens duorum generum albi &nigri, ut Dioscorides post docebit: Neu quenquam decipiat Pliniana lectio, Labrusca inquit oenanthen fert satis dictam quae à Grae cis ampelos agria appellatur spissis &candicantibus foliis geniculata rimoso cortice fert uuas ru bentes cocci modo &reliqua: his uerbis Plinius. xxiii. uolumine duos frutices non unum designat Labruscam &quae ampelos agria uocatur. M. iii DCCCIII