Latin
AMPELOS LEVCE
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 624
Unproofread scanNot analysed yet
AMPELOS LEVCE Mpelos Leuce, hoc est uitis alba: quae et Bryonia &Bryonias a Columella: &Madon ab aliquibus uocatur. Echetlosis ab Hippocrate. Melothro (ut putant) a Theophrasto in, co tonas folio admisia. Quidam Psilothrum dicunt: quia pelles confici huius acinis quem admodum &labruscae possint. huius sarmenta longis &exilibus internodiis geniculatae scandunt. Folia pampinosa ad magnitudinem hederae diuiduntur ut uitium, Radix alba grandis Rhaphano similis: Semen in uua raris acinis dependet succo rubente postea crocino. Succus radicis colligi debet ante maturitatem seminis. DCCCIIII AMPELOS MELAAENA Mpelos Melaena id est uitis nigra: quam proprie Bryoniam uocant. alii Gynecanthen, aut Aproniamsimilem priori praeterquae colore, ut Plinius existimat. sunt &in folio discri mina ut Dioscorides, &ipsa quoque res demonstrat. huius semen nigrem asparago simile. In frutetis, &arundinetis maxime nascitur. Aiunt si quis in uilla eam extruxerit fugere accipitres, tutasque fieri aues uillaticas. hanc etiam Tannum siue Tamum quidam uocari putant: &uulgo Ta marum. Q. Columella. Lubrica iam Lapatos iam Tami sponte uirescunt. Sunt qui Thamnum quoque scribant, non Tamum aut Tanum. DCCCV PTERIS Teris hoc est filix. marcescit fimo iniecto: &ob id pecoris incubitu: quod &in medici her ba nonnulli tradunt. nullus Filici incisae succus. Radici gustus e dulci astringens. una haec est &ex ea filices exeunt bina etiam cubita excedentes longitudine hanc marem existimant. a Filicibus Filecta, ut a Caricibus Carecta dicimus. Est autem Carex e qua mollissimae texunt cathe drae, Folio fere arundinis uliginoso, &palustri solo plurima. Seruius Caricem describit acutam, &durissimam sparto similem. a Filice Felicones dictos existimant: quos ueteres pro malis &inutilibus accipiebant. Dicebantur &Felicati calices a Filice. DCCCVI