Latin
VITIS SYLVESTRIS
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 627-2
Unproofread scanNot analysed yet
Lenida etiam poetae. nam &Lenaeus dicitur is Deus. alia porro uua eliquescit in potum, alia eligitur ad uescendum. haec aut in corbulam secernitur: ut inde addatur in ollulas: quae in dolia plena uinaceorum trudantur. alia in piscinam picatis amphoris demittitur: alia in haram Camario suspenditur. uuam amineam minusculam: &maiotem: &apiciam commodissime in ollis Condi putauit Cato. Eiusdem generis in sapa: &mulso rectissime seruantur. duracinas: &Amineas, Scancianas affirmant opportu /nissimas esse, quae pendeant: quod genus omnes Conditaneas: &Conditiuas appellamus. Vuae in palea seruatae pensilibus proximae dicuntur. Vuae uehementiores nigrae. Ideoque uinum ex iis minus iocundum. Suauiores albae, quiam aere translucido facilius accipitur. Est &Vua Theriace uocata: quod contta morsum omnium bestiarum proficiat: cuius rationem serendae Palladius istituit. Florem Vuae in cibis dari gallinaceis praecipiunt, ut praeterera non attingant uuas, quod &in Labrusca diximus. DCCCXVIII VINACEI Inaceus Graece Stemphylon uocatur. dicimus &uinacea neutro genere: Palladius etiam semini no Vinaceam. haec &floces appellant sicut in Oliua Flaces, atque Fraces. Vinaceos poetae sunt qui brycia, &brytea quoque appellent quaequae &pro fracibus Oliuarum sumuntur.