Latin
VITIS SYLVESTRIS
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 628
Unproofread scanNot analysed yet
Stephyla in Aristotelis Rhetorico secundo Gellius fecem ipsam è Vinaceis: &oliuis expressam floces, &fraces dici scribit. NVCLEI ACINORVM DCCCXIX Vclei acinorum Vuae a Graecis Gigarta dicuntur. Palladius excrementa: &semina, &grana uuae interiora nominauit. ab acinis acinaticum dici uinum existimo Veronensis agri: ut scribit Cassiodorus alunum, odoris, saporisque suauissimi, colore purpureo, ineffabili dulcedine, tactu quoque densum, atque pingue: ut carneus liquor, aut potio esculenta uideri possit. Laudantur ex eo dem agro &Rhetica ueteribus in montanis Rhaetorum: qui supra Veronam sunt nascentia: ut inquit Strabo. ipsos acinos Cato acina. Catullus acinas pronunciant.