Latin
RVBRICA SINOPIS
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 644-2
Unproofread scanNot analysed yet
RVBRICA SINOPIS Vbrica Sinopis quam Celsus minium Sinopicum appellat Inuenta primum in Ponto dicitur. Nascitur rubrica &in Aegypto &Balearibus &Africa: Sed optima in Lemno &Cappadocia, ut in metionibus duabus proximis indicabitur. speties sinopidis aut sinopicae tres rubra &minus rubens &inter has media quae praefertur omnibus: quia minus adul teretur, ob id &Autarcen uocari Theophrastus eam prodidit. pretium optimae in libras. vii. dena rii. usus ad penicillum, aut si lignum colorare libeat, quae plus rubet, utilior est abacis. Idem pretium eius, quae pressior uocatur, &est maxime fusca. usus eius ad bases abacorum. In medicina quoque blandus emplastris &malagmatis quae dicuntur phaea. Troianis etiam temporibus rubrica hoc est Miltos in honore fuit Homero teste: qui naues Miltoparias commendandi gratia uocauit. alio qui rarus in picturis. Rubrica &in ferrariis metallis nascitur pictutis apta. Fit &ex Ochra ut dicemus. Quid sit apud Columellam in apum cura lutum punicum, nisi sit tubrica: non satis uideo. Legitur sane rubricam ex Africa uenire quam Cicerculum uocabant cuius precium octoni asses. legitur &lutum uenetum abluendis maculis quaesitum: de quo &Martialis poeta meminit. nisi quis hanc intelligat, quam dixi pressiorem uocari &maxime fuscam esse. RVBRICA FABRILIS DCCCCXLVII Vbrica fabrilis hoc est Miltos tectonice utilissima fabris est: quae in Aegypto nascitur &Africana: quoniam maxime sorbentur. haec &in Lemno fit diuerso genere ab ea quae Sphragis appellatur. Sicut &qua lintearii fullonesque utuntur in lauando extergendoque uiribus praecipua. Galenus auctor. Ochra excoquitur In tubricam ollis nouis luto circumlitis, conmentus hoc esse dicitur Cydius quidam incensis casu officinis, quo magis arsit in caminis, hoc melior, quia nigrior &carboni similis efficitur. utcumque talis rubtica deterior qua natiua semp ut Theo phrastus inquit.