Latin
RVBRICA LEMNIA
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 644-3
Unproofread scanNot analysed yet
RVBRICA LEMNIA DCCCCXLIX Vbrica siue terrra Lemnia quam Celsus minii Glebam uocat. palmam huic dedere minio proximam. haec est antiquis multum celebrata cum insula sua: in qua nascitur. hac minium sublinunt adulterantque, qualis &in Cappadocia effoditur speluncis: quae saxis ad haesit excellere existimatur. Glebis suus color. extra maculosus. hac usi sunt ueteres ad splen dorem. at Sphragis uocatur inquit Galenus quoniam Dianae signum habeat a Sacerdote impssum, nec animalium sanguinem misceti: Sed triticum &hordeum piamenti gratia illi terrae dari. Rubet ambusti modo tumulus in Lemno: ubi haec legitur prope oppidum Ephestiada cognominatum quod in eum locum Vulcanus ceciderit: quo orientem spectat insula. Ibi nihil iuxta nasci aut uirere. siccari lemniam, nec remollescere sub digito protinus tactam ut Rubrica. Philoctetem sanatum ea ex Hydri morsu Philostratus scribit, ob eamque rem nonum insulae nomen inditum, ut pro Lemno diceretur Acesa. huius insulae uectigalia senatus popu. qued Roma. concessit Atheniensibus fouendo. CHALCANTHON DCCCCI Halcanthum, aut Chalcanthos, aut chalcanthes, ut Strabo appellat, a Cornelio Celso atramen tum sutorium fere semper conuertitur, cognationem aeris graeci nomine fecerunt. Fit in Hispania e puteis stagnisque id genus aquae habentibus.