Latin
RVBRICA LEMNIA
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 645
Unproofread scanNot analysed yet
decoquitur ea admixta dulci pa ti mensura, &in ligneas cortinas funditur. Immobilibus super has transtris dependent restes lapillis extentae. quibus adhaerescens limus uitreis acinis imaginem quandam uuae reddit. exemptum ita siccatur diebus . xxx. hoc ephthon uocant, quod fit &salis modo flagrantissimo sole admissas dulces aquas cogente. color est ferrugineus, siue ceruleus perquam spectabili nitore, uitrumque esse creditur. diluendo fit atramentum tingendis coriis. sit &pluribus modis genere eo terrae in scrobibus cauato: ut Dioscorides tradit. purissimum est quod stalattida, siue stalagmiam: hoc est stillaticium uocant. Sed ex eo candidum colore uiolam sentiente Leucoion nominant. caetera uiolacea. Fit autem quod Pecton uocatur: &in saxorum catinis pluuia aqua corriuato limo gelascente: a quo &nomen habet. Factitium pallidius est quam fossile, quantum colore, tantum &bonitate uincitur. maxime probant Cyprium in medicinae usu quod &solum Possidonius esse credidit. Chalcanthum Galenus in Chalcitin lapidem mutari tempore incipiens a superficie testatus est. In Arena Vrsorum &Leonum ora Chalcantho aspergi solita dicuntur. tantaque erat uis in astrin gendo ut mordere non possent. Differt chalcu anthos id est aeris flos a chalcantho latius quam ut monendum sit: etiam si Democritus in chymicis florem aeris dicendo chalcanthum intellexis se uideatur: ut chalcantum nominando luteum oui significare uoluit. Atramentum est &quod melanteriam Graeci dicunt, explicandum suo loco: Itemque melan. Differt Calacanthum a Chalcantho, quod illud herbae genus est muscas, muresque necans, nec aliud de ea proditum inuenio: quanquam Graeci uulgo calacanthum accipiunt pro chalcantho.