Latin
655.7 to 655.9
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 655.7-9
Unproofread scanNot analysed yet
uicere postea ex Armenia. differre putant cotem a lapide coticula: non solitum inueniri nisi in flumine Timolo siue Tmolo: nam utroque modo recte dicitur, a mon te (ut arbittor) cognomine in terra Lydia. Nunc uero passim quae alii heraclium &lydium appellant. Sunt autem laeues &calculis similes quaternas uncias longitudinis binasque latitudinis non excedentes: siue ut Theophra stus inquit calculi amplissimi dupla magnitudine, praeterea sprae lata non rotunda: quod a sole fuit in iis melius quam quod aterra. Sed &caloribus immodicis deterius respondent. fiunt enim aspergi ne quadam ex alto reuocata quasi lubricae ut idem Theophrastus ait. iis coticulis periti cum e uena si ue nummo lima rapuerint, experimentum protinus dicunt quantum auri quantum argenti aut aeris habeant scrupulari differentia, nunquam fallente ratione. incipientibus a minimis notis hoc erat granum, post colybus tum duo chalchi. dein quatuor moria ut Theophrasti uerbis agan. lapis. Et chrysitis &basanos chrysochoice hoc est index aurarius uocatur. quo ut graeci aiunt aurum exploratur obryzum sit atque probum an improbum uitiosumque. quaequae basanistes &pro mortario quandoque accipitur. porro dicitur obryzum quasi abryzum hoc est delicatum sincerumque. ut Photionis etymo utar. uocant autem obrizum quoties si mili colore rubet ignis ut iquit Plinius &aurum quod apyro appellant putum es idque habet nomen quia igne non: egeat qui iale atabicum esse Diodotus tradit: quod inter abileos gasandosque foditur. De arabico auto &literae sacrae meminerunt.