Latin
LAPIS GEODEOS
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 656
Unproofread scanNot analysed yet
LAPIS GEODEOS MIIII g Eoden ex argumento appellant quoniam amplexus est terram. TERRA IN COMMVNE Erra hoc est Ge omnis sicca est in medicina ui praesertim appellata Georgumene hoc est agricolaris. nam terra aegyptia e luto eius fit. sunt qui aegyptiam pro singulari terra interpretentur. In nomine est &Cretica minus pollens &plus habens aeris quam caetere: usus ad exterendas sordes argenteis uasis celebratissimus: &Armeniae glebae locus siue lapis ea, siue ut Ga lenus mauult terra nominetur: quia madescat aqua interius non summa tantum cute ut lapides. uulga to eius usu contra pestilentiam quae Galeni aetate fuit, &contra deplor os phthisicos: ob id in Africam &Alexandriam nauigate solitos, ex Armenia Cappadociae contermir rinuehitur: ui maxime siccifica luteo colore aut pallido, teri facilis usti modo lapidis: Minimuntamen arenosa lapidosaue, sed Samio asteri laeuore similis. uerum ponderosior ac densior. Syri eam zazinacha ap, pellant ut A etius inquit urbem in cuius monte nascitur Vagauanaga uocari. agrum in quo mons ille sit Agaraces uulgodici. cui similis est effectu, quae Alanae cognominatur. Est &Carasenia ex oppido Tauricorum peninsulae qua uulnera omnia sanantur. Quod autem genus cretae sit quam Hippocrates Schediada nomi minauit: duorum discriminum, haud plane scio quemadmodum nec illam quam conchylium Xenophon. alii cenchylium uocant. lapidem ut inquit Pollux. Agricolaris duae summae differentiae, in finitis inter eas mediis. nigra: quae &pinguis est. alba, quam graeci uocant argilon, hoc est argillam sa buloni similem, ac ieiunam, sordidam, famelicam. Sunt &alia duo terrae genera. Pharmacitis hoc est medicata, cuius species Eretrias &Samia &Rubrica &Lemnia &quae sequntur caeterae. Metallicum in quo lapides &fere quaecunque supradiximus orsi a Cadmia.