Latin
TERRA ERETRIA
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 656-2
Unproofread scanNot analysed yet
TERRA ERETRIA MVI Retria &eretrias terrae suae nomen habet. hac Nicomachus &Parasius usi. i TERRA SAMIA MVII Erra samia genus est candidi coloris quemadmodum &melinon de quo in cres meli na disseritur. porro samia quae aster uocatur, globosior est quam species eius altera collyrion, utraque tamen candida. Nascitur &in Samo quoque melinum, sed pictores eo quod site Samo non utebantur propter nimiam pinguitudinem, sed eo quod e Melo. Accubantes effodiunt ibi hoc est non stantes sed aut in obliquum aut supini uenas scrutantur in saxis auctore Theophrasto, quae ut Iulius Pollux inquit Geophania uocantur. Aster uon nisi quarta demum aggressione proditur. LAPIS SAMIVS MVIII TERRA CHIA MIX TERRA SELENVSIA 8 Elenusia lactei coloris est, eademque lacte diluta renouandis albariis tectoriorum probatur. TERRA CIMOLIA MXI Erra cimolia siue ut Hippocrates &Pollux &nicocharis appellant terra Mectis siue smectis ab extersu a Cimolo quidem una cycladum. Sedtamen laudatur maxime Thessalica. Na scitur &in Lycia circa Bubonem oppidum. Est &alius usus cimoliae in uestibus. Nm sarda quae affertur de Sardinia candidis tantum probatur inutilis uersicoloribus: &est utilissima omnium cimoliae generum. preciosior umbrica, &quam uocent saxum. proprietas saxi quod crescit in macerando atque pondere emitur. Ila uero mensura. umbricam non nisi poliendis uestibus assumebant. primum igitur uestibus abluebatur cimolia sarda. dein sulphure suffiebatur: mox desquamatur cimolia. quae est coloris ueri. Fucatus enim nigrescit &effunditur sulfure. ueros autem &preciosos colores emol lit cimolia &quodam nitore exhilarat contristatos sulfure. candidis uestibus saxum utilius a sulfu te inimicum coloribus. graecis uicem cimoliae gypsum tymphaicum implebat. TERRA PNIGITIS MXII Nigitis nigra est ut ampelitis glutinosior quandoque quam samia.