Latin
CAPUT QVARTUM
Peder Horrebow, Copernicus triumphans 24
Unproofread scanNot analysed yet
Machina Domestica firmô fulciebatur murô sesqvipedem Danicum, sive Rhenanum crasso qvam proxime; &apparet ex qvatuor istorum annorum observationibus, situm ejus interea vel nullam, vel saltem insensibilem passum esse mutationem: inter observationes etenim adeo accurate convenit, observatâ differentiâ motuum rectascensionalium Sirii &Lyrae, ut major accuratio ab homine Observatore non videatur reqviri posse; qvare Parallaxin orbis annui ex istis observationibus conclusam retinendam esse arbitror, scilicet duoruum secundorum temporis, vel 30 secundorum arcùs pro angulo OLT. Vel LTM. §. 27. Ab hac Parallaxi maxima insensibiliter certe abludit illa, qvae ex Tusculanis observationibus conclusa est, scilicet 1. sec 57. tertiorum temporis, ut mirum videri qveat, rem adeo delicatam tam prope tangi. Inter observationes vero Tusculanas non adeo accurate, sed generali magis ratione convenit; namque apparet aliqva inconstantia seriei &nexûs, sive consecutionum. Instrumentum enim Tusculanum sustinebatur fulcris abietinis in suo qvidem genere firmissimis, sed qvae tamen non ab omni mutatione immunia fuisse satis apparet; adeo recte nihiloninus cohaerent observationes, ut vel ex iis solis, sollicite expensis omnibus, solidissime deducatur Parallaxis nostra. §. 28. Hoc proinde phaenomenon propositum esto Anti-Copernicanis, qvi si istud plausibili ratione sine motu Telluris annuo salvaverint, transibo in illorum castra, &statuam, contra omnia caetera experimenta &saniorem Physicam, Tellurem haerere immobilem. Et rogandi sunt Clarissimi Astronomi Parisini, Angli, Petropolitani, &qvicunque ejusmodi invigilaverint, vel invigilent observationibus, ut suas qvoque observationes super hoc negotio interrogent: Adeo etenim simpliciter &ingenue, qvin &fere incuriose, haecce a me eruta &prolata sunt, ut omnino nullus dubitem, qvin &ipsi delitescentem in propriis observationibus Parallaxin nostram inventuri sint.