Latin
CAPUT QVARTUM
Peder Horrebow, Copernicus triumphans 13
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT QVARTUM. Demonstratio Parallaxeos orbis annui ex Observationibus Römeri Tusculanis. Vare nunc ad observationes beati Domini Römeri Tusculanas nos convertimus. Observatorium autem Tusculanum ab Urbe Havnia duo milliaria Danica aberat versus occidentem: Machinae vero observatorii Domestici &Tusculani admodum erant diversae, qvarum utramque descripsimus in Basi Astronomiae, qvae suo tempore, volente Deo, lucem videbit publicam. §. 17. At vero id prae Domesticis in hoc negotio habent Observationes Tusculanae, ut in isto Observatorio stellae borealiores observari potuerint, atque observatae sint. Unde in seqventibus comparationibus ejusmodi observationes eligemus, ut, (si suspicio suboriri qveat, in nonnullis observationibus latere posse paralogismum) aliae observationes, si ita fuerit, reclament, atqve Parallaxin nostram vel nullam exhibeant, qvod tamen non foret certe argumentum desperatae causae, vel producant aliqvid intentioni nostrae contrarium: Qvales sunt collationes observationum lucidae Capellae &Lyrae, cum collationibus observationum lucidae Siris &Lyrae eorundem temporum comparatae, qvod facile capient exercitati Observatores, tanqvam veri &genuini artis filii. §. 26.