Latin
CAPUT DECIMUM
Peder Horrebow, Copernicus triumphans 37
Unproofread scanNot analysed yet
Sed aeqvas tamen conditiones offert Ecclesia Romana: Si qvando forte demonstratio a vobis excogitetur, in hoc casu nullo modo dubitabit Ecclesia declarare, loca illa in sensu figurato &improprio intelligenda esse, ut illud Poëtae: Terraeque urbesque recedunt. Ergo, productâ jam demonstratione, declarabit Ecclesia, loca scripturae intelligenda esse figurate? sed neque id, nisi oppido raro, atque in locis facillimis, opus est; &nusqvam, qvantum video exacte satisfaciet: Sed consultius judicarem, ut Ecclesia ejusmodi loca dextre verteret, &commode explicaret, nisi magis voluerit declarare, loca pleraque intelligenda esse non sensu improprio &figurato, sed sensu contrario. §. 50. Destinaveram ego jam a teneris Ecclesiae Christi mea studia, qvod tamen consilium deinceps, deficientibus idoneis ad sacrum hoc officium viribus ac donis, mutare cogebar; sed nihilominus tanta apud me semper mansit sacrae Scripturae authoritas &reverentia, ut fere maluerim verae Pbilosophiae vim inferre, qvam id statuere, qvod sacrae Scripturae ullo modo videri posset contrarium. Cum vero Philosophandi libertas mihi nunqvam non fuerit exoptatissima, legi diligenter ante hos viginti qvatuor annos Wittichii consensum veritatis revelatae &Philosophicae; Sed cum viderem, dicta Scripturae saepius qvasi obtorto collo trahi ad Philosophiam Cartessanam, qvam neque satis commodam deprehendi, neque sic sollicito animo meo fiebat satis; Sed acqvievi tamen tantisper, cogitans, loca illa ab aliis lingvarum &scientiarum notitiâ instructioribus dexterius explicari posse, si modo id sibi negotii sumere vellent, praesertim cum in nonnullis ipse tum mihi satisfecissem. §. 51. Jo. Bapt Ricciolus S. J.