Latin
CAPUT DECIMUM
Peder Horrebow, Copernicus triumphans 38
Unproofread scanNot analysed yet
contra Copernicanos Tribunali Jnqvisitionis gratificaturus ita debacchatur, ut Virum solertem, Astronomum ingeniosum sine sensu, sine sapore etiam in Philosophicis esse diceres: Provoco ad Astronomos optimos religioni Pontificiae ad dictos; ita ut nunqvam existimaverim, illum idem dicere. idemqve sentire. Ille Almagesti novi Tom. 1. Part 11. pag. 480. multa conglomeravit dicta scripturae contra Copernicanos, e qvibus plurima nihil ad rem faciunt, &absurde huc trahuntur ab ingeniosô caetera, &ingenuô Viro. Etsi vero verear, ne in inqvisitionem, cui non sufficiam, prolabar, tamen juvat in instituto qvondam itinere, ut possumus, pergere, donec aliqvo modo exposuerimus saltem ea loca Copernicanis a Ricciolo opposita, qvae aliqvam mereri videntur in praesenti negotio attentionem, commodiorem explicationem iis relicturi, qvi in studiis lingvarum melius versati sunt. Et qvidem principio non morabitur nos, qvomodo Patres, qvi huc pertinentia loca ex praejudiciis suis, sive praeconceptis ex systemate Ptolemaico de qviete Telluris opinionibus interpretati sunt, ea intellexerint; nobis sufficit, ea non absurde exposuisse, &sic nobis ipsis utcunque satisfecisse. §. 52. Dum loqvimur de vano Ecclesiae Romanae metu, non alienum videtur hic addere, cordatiores Theologorum Protestantium securos semper spectasse incrementum Astronomiae Copernicanae; qvidam etiam pro eadem scripserunt: &memini, ante multos annos dixisse Theologum Havniensem praeclare doctum atque excellenter meritum, nullo modo sibi perniciosum videri systema Copernicanum; Sese illud libenter arrepturum, simodo promeretur demonstratio.