Latin
CAPUT DECIMUM
Peder Horrebow, Copernicus triumphans 39
Unproofread scanNot analysed yet
Atque ego jam per unum &viginti annos in luce Academica Studiosus &Professor publice scriptis illud defendi &docui, nemine nostraSed ad trepidationem Ecclesiae tium id aegre ferente. Romanae accedere videtur nonnemo, qvi, in analectis anno 1725 impressis, arreptâ qvasi tubâ, qvod hoc tempore non exspectasses, classicum canit: Opinio Copernicana de Solis qviete, &terrae motu, qvotidie incrementum capit &hujus omnino incrementi ratio habenda est. Et postea sic conqveritur: Etsi non defuerint praestanti fama &viribus Scriptores, qvi Copernicanae sectae fortiter restiterint inter quos excellunt Tycho Brahaeus, Christoph. Clavius &Job. Bapt. Ricciolus, tamen nostro aevo videntur despondisse animum, qvi huic negotio pares sunt, sic ut soli ferme Copernicani in theatro velut orbis &arenâ publica celebres se, ac conspicuos reddant. In progressu convellit systema Copernicanum argumentis qvibusdam, qvae vocat majoris ponderis, omni nexu &sale destitutis, &nullâ omnino responsione dignis; neque hic omnino nominandus fuisset, nisi innocentes Copernicanos stylo mordace nimis insectaretur. Eat nunc, &,si, productâ jam demonstratione Parallaxeos orbis annui, motum annuum Telluris Copernicanum (nam ipse aliqvem statuit, a morbo, qvem hypothesimaniam vocat, ipse non liberandus) negare neqveat, ex officii ratione commode explicet loca scripturae, qvae ipse pro contraria sententia allegat, in qvo opere, nisi fortiorem sese praestiterit, qvam in Astronomiâ infausto commento reformandâ, classicum, namque per Copernicanos licebit, surdis, auguror, auribus solertibus Cantitet, ut trepidans timidos tuba territet artus, qvi armis decertare non valebit. Adeone Tibi volupe est, Domine V. E. L. D.