Latin
CAPUT TERTIUM
Peder Horrebow, Copernicus triumphans 9
Unproofread scanNot analysed yet
qvam ipsam hic intactam exhibeo, ac praemitto; deinceps Tusculanas, sive suburbanas Römeri, aliô locô, alioque machinarum apparatu factas ulterius consulturus, nullasque mensibus aeqvinoctialibus habitas praetermissurus, qvatenus eas charta capere non recusat; Interim in antecessum contestor, me in observationibus bonis argumentis ac circumstantiis munitis nullum habuisse selectum, sed multo plures adiisse, qvae idem efficiunt. §. 11. Ante vero qvam ad collationes observationum progrediar, Lectoris interest scire, horologia in Observatoriis Romerianis ad motum fixarum composita fuisse &esse. Tempora transituum notantur ad secunda temporis cum secundorum qvadrantibus, hoc modo exempli causa: 5 sunt qvinque secunda: 5. sunt qvinque secunda cum qvadrante: 5– sunt qvinque secunda cum semisse: 6V sunt qvinque secunda cum tribus qvadrantibus, vel sex secunda vix. Saepe notatur casus dubius, Qvi transitus in collatione, si minuta tertia sectari volupe fuerit, sumendo inter extrema medium, ita scribitur: 6. 31. 49. 37. &sic de similibus. DEMONSTRATIO PARALLAXEOS ORBIS ANNUI. 13 Sed &praeterea, uti ex conclusione ejus ad observationes in Februario anno 1692. habitas supra f. 2. allatâ liqvet, ipse Dominus Romerus ex primis suis observationibus Parallaxin nostram deduxerat, imo eandem fere determinaverat; qvare qvoque tutius à nobis heic eaedem praetermittuntur observationes.