Latin
1 to 17
Pelagius I, Epistolae 1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Istud est quod a vobis poposcimus, et nunc iterum postulamus, ut Paulinum Aquileiensem pseudoepiscopum, et illum Mediolanensem episcopum ad clementissimum principem sub digna custodia dirigatis, et iste qui episcopus esse nullatenus potest, quia contra omnem canonicam consuetudinem factus est, alios ultra non perdat, et ille qui contra morem antiquum eum ordinare præsumpsit, debitæ canonibus vindictæ subjaceat. Sed nec licuit aliquando nec licebit particularem synodum ad dijudicandum generalem synodum congregari. Sed (Ivo, p. IV, cap. 239) quotiens aliqua de universali synodo aliquibus dubitatio nascitur, ad recipiendam de eo quod non intelligunt rationem,aut sponte hi qui salutem animæ suae desiderant ad apostolicas sedes pro recipienda ratione conveniant, aut si forte, sicut de talibus dictum est, peccator cum venerit in profundum malorum, contemnit (Prov. XVIII, 5), ita obstinati et contumaces exstiterint, ut doceri non velint, eos ab eisdem apostolicis sedibus aut attrahi ad salutem quoquomodo necesse est, aut ne aliorum perditio esse possint secundum canones per sæculares opprimi potestates. Nec in hac parte vos hominum vaniloquia retardent dicentium, quia persecutionem Ecclesia faciat, dum vel ea quæ committuntur reprimit, vel animarum salutem requirit. Errant hujusmodi rumoris fabulatores (Ivo par. x, cap. 95). Non persequitur nisi qui ad malum cogit. Qui vero malum vel factum jam punit, vel prohibet ne fiat, non persequitur iste, sed diligit. Nam si, ut illi putant, nemo nec reprimendus a malo ad bonum est, humanas et divinas leges necesse est evacuari; quae et malis poenam et bonis præmia justitia suadente constituunt. Malum autem schisma esse, et per exteras etiam potestates hujusmodi homines debere opprimi, et canonicæ Scriptura; auctoritas, et paternarum regularum nos veritas docet. Quisquis ergo ab apostolicis divisus est sedibus, in schismate eum esse non dubium est, et contra universalem Ecclesiam altare conatur erigere.