Latin
18 to 31
Pelagius I, Epistolae 18-31
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quid de talibus insertus Chalcedonensi synodo canon statoat (Act. 4, canon. ant. 5), gloria vestra consideret, ubi post alia sic dicit: Qui a communione seipsum suspendit, et collectam facit, et altare constituit, et noluerit vocanti episcopo consentire, et noluerit eidem acquiescere, neque obedire primo et secundo vocanti, hunc omnino damnari, nec unquam vel orationem mereri, nec recipere eum posse honorem. Si enim permanserit turbas et seditiones Ecclesiae, per exteram potestatem tanquam seditiosum comprimi. Et beatus Augustinus de talibus dicit: Mutla etiam cum invitis benigna quadam asperitate plectendis agenda sunt; quorum potius utilitati consulendum eat quam voluntati. Nam in corripiendo filio Quantumvis aspere, nunquam paternus amor amittitur. fit tamen quod nollet, ut doleat, qui etiam invitus videtur dolore sanandus. Ecce videtis quemadmodum tanti testimonio Patris non persequatur coercendo talia, sed diligat emendando tales semper Ecclesia. Facite ergo etiam vos, quod scientes intentionem Christianitatis vestrae frequenter hortamur; et date operam ut talia fieri ultra non liceat, sed etiam, quod vobis non facillimum esse non dubito, hi qui talia praesumpserunt ad piissimum principem sub digna custodia dirigantur. Recolere enim debet celsitudo vestra quid per vos Deus fecerit tempore illo quo, Istriam et Venetias tyranno Totila possidente, Francis etiam cuncta vastantibus, non ante tamen Mediolanensem episcopum fieri permisistis, nisi ad clementissimum principem exinde retulissetis; et quid fieri debuisset, ejus iterum scriptis recognovissetis, et inter ubique ferventes hostes, Ravennam tamen, et is qui ordinabatur et is qui ordinaturus erat, providentia culminis vestri deducti sunt.